Latin
507.9 to 507.11
Strabo, Strabo de situ orbis 507.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tota india fluminibus irrigatur, quorum quaedam in duo maxima irrumpunt, Indum atque gangem quaedam propriis hostiis in mare emittunt &omnia ortum habent a caucaso prino ad meridiem delata, postea alia in eadem permanent cursu praesertim quae in Indum influunt, alia flectuntur ad orientem quemadmodum ganges qui a montibus descendens quum in planiciem peruenerit ad orientem conuersus: &Palibothra ciuitatem maximam praeterfluen in eius mare progreditur: &unum hostium habet: quanquam omnium Indicorum flumen maximum sit. Indus duobus hostiis in mare ad meridiem emittit. Patralerinam complectens aegyptio delta persimilem. Ex horum fluuiorum uaporibus &etesiis stagnantur campi. Nam &Eratosthenes dicit indiam aestiuis hymbribus madere: &eo tempore linum feratur &millitum &Sasamum. Oriza &Bosmorus. Hiberno autem tempore seritur trit cum ordeum legumina &aliae fruges esculentae quarum nos ignari sumus: &fere eadem nascuntur in India: quae in aethiopia &in aegypto. Indici fluuii omnia ferunt praeter Hippopotamum quamm onisicritus dicat eos etiam imn india procreati. Ex hominibus meridionales colore ethiopibus aspectu a capillatura aliis persimi les sunt. Nam perper aeris humiditatem non crispantur. At boreales aegyptiis sunt similes: Taprobanem Pelagiam insulam distare dicunt ab australissimis partibus: quae sunt apuam Coniacos meridiem uersus septem dierum nauigatione: eius longitudinem esse ad viii, milia stadiorum ethiopiam uersus in ea elephantos gigni. Haec quidem ab Eratosthe ne traduntur quibus ea sunt addenda quae a nonnullis qui propriam scripturam componunt: exquitite dici existimantur. Vt ab Onisicrito qui huius insulae magnitudinem facit stadiorum, v. milium. Lengitudinem uero &latitudinem nullam distinguit: Distare eam a continenti. xx.