Latin
507.5 to 507.8
Strabo, Strabo de situ orbis 507.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ab Ariane usque in orientale mare quae indigene par ticulatim nominant popamisum Emodum Imaum &aliis nominbuns. Macedones uero caucasum uocant ab occidente Indus fluuius: australe &orientale latus: quae sunt longe aliis maiora in athlanticum pela gus procurrunt. unde regio Rhombi figutam praebet. Nam utrumuis maiorum laterum contrarium sibi latus tri bus milibus stadiorum exuperat: quantum est commune orientalis &meridionale omnriae promontorium quod extra in utrumque aequalitetrr excurrit ad aliam littoris regionem. Quare occidentalis lateris a caucasiis montibus in australe mare. xiii. milia stadiorum colliguntur secundum indum flumen usque ad eius hostia, quapper ex contrario orientale latus assumptis promontorii tribus milibus erit. xvi milium stadiorum Atque haec est &maxima &minima regionis latitudo, Longitudo uero est ab occidente in orientem: quo de eam parte: quae usque palibothra pertendit certius dici potest. Nam scoenis mensurata est &uiam regiam habet stadiorum. xx. milium. Viteriora uero coniectura deprehenduntur per nauigationes quae ex mari fiunt gangem Palibothra usque: quae sunt stadiorum sex milium. Tota uero uel breuissima est stadiorum. xvi. milium ut ex certa diurnonrum itinerum descriptione deprehendisse se Eratosthenes affirmat cui etiam Megasthe nes assentitur. Patrocles uero mille stadia detrahit. Rursum sichuic distantiae promontorii distantia adda tur praesertim quae ad ortum uergit scilicet tria milia stadiorum. Longitudo maxima conficietur quae est ab indi hostiis secundum littoris regionem usque ad dictum promontorium &orientales eius terminos. Hoc iloco li habitant. qui coniaci uocantur: ex his perspici potest: quantum aliorum sententiae sint diuerse. Nam cresias di cit Indiam non esse minorem reliqua Asia Onisicritus dicit eam esse tertiam orbis partem. Nearchus quat tuor mensium iter per campum Magasthenes &Deimachus moderatus. Nam supra. xximilia stadiorum eam partem ponunt: quae ab australi mari in caucasum tendit. Deimachus secundum quaedam loca supra. xxx. milia: contra quos in superioribus est nobis disputatum. Nunc hoc tantum dicere sufficiat: quod id ueniam petentibus plurimum opitulatur: quum de rebus indicis dicunt non affirmant.