Latin
510.1 to 510.3
Strabo, Strabo de situ orbis 510.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
ues uelorum uitio male nauigare: quae etiam aluis non mitratis sint fabricare. Inter eam atque Indiam alias insulas esse: Ipsam uero omnium australissimam. Circa eam gigni cete uitae ancipitis: alia bobus alia equis alia aliis terrestribus animalibus similia. Nearchus de fluuiorum effusione haec affert exempla quod dictum est: Hermi &Caystri &meandri &caici campos similes esse propter limum qui e montibus delatus canpos auget immo facit. Deferre autem flumina eum qui mollior sit &pinguior: ex quo campi fiunt. Idque recte dici quod tale exquase illud od Herodotus de nilo ait: atque eius terra: quod ea illius donum sit. Et propterea nearchus putat Nilum recte eodem nomine uocari quo etiam aegyptus. Aristobulus dicit Solos montes &montium ima: pluuiam &niues sentire. Campos uero tum hymbrium esse expertes: tum niuis ex incremen to fluminum regionem inundari: in montibus per hyemem ningere. uere incipiente hymbres incipere ac semper magis augeri. Asianis &die &nocte iugiter &copiose flumina effundi ausque ad arcturi exor tum: ea nauibus &hymbribus aucta campos irrigare. Quae omnia &a se &ab aliis deprehensa dicit: quum ex popamisadis in Indiam contenderent: post pleiadum occasum &in montibus immorarentur: &Hypasiorum &musicam terram hyeme permearent. Vere autem incipiente quum in campos &Taxilam urbem maxi mam atque hinc in hydaspem ac pori regionem descendissent. Hyeme quidem aquam non uidisse sed niues solum: &primo Taxilis pluisse: ac postquae in Hydaspem uenissent &porum superassent: iter in Hypani facientes orientem uersus atque inde in hydaspem rursum, continue pluisse praesertim flantibus etesiis: Arcturi autem exortu cessasse: &quum circa nauium fabricationem ad hydaspem immorati essent: &non multis diebus ante pleiadum occasum nauigare coepissent: totum autumnum &hyemem &uer &aduentantem aestatem in nauigatione occupantes circiter canis exortum in Pattalenam peruenisse: quumque menses x.