Latin
510.4 to 510.7
Strabo, Strabo de situ orbis 510.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
nauigassent nuquam aquam scensisset uigentibus etiam etesiis &fluminum uero excrescentia campos inundari mare propter contrarios uentos intractabile esse: &nullum flatum a terra insequi: quod etiam Nearchus affirmat de: aestiuis autem hymbribus non concordat sed aestate dicit in campos pluere: hyeme uero ne quaquam. De fluminum excrescentia conuenit inter eos. Nearchus cum prope Acesinem castrametatus esset: dicit se coactum fuisse ut locum alium ascensu arduum immutaret: idque circiter aestiuale solstitium contigisse: Aristobulus excrescentie mensuram cubitorum. xI. tradidit: quorum uiginti alueum implerent supra priorem profunditatem usque ad labrum: reliqui autem. xx. In campos effunderentur. Sed in hoc potissimum concordant: quod contingit urbes insulas effici cum supra aggeribus constitute sint quemadmodum in aegypto contigit &aethiopia, Post arcturum iam aqua subcidente cessare inundationem. Addit etiam terram semigelatam &srigore fissam seri &fruges optimas gigni. Aristobulus dicit Oryzam in aquis clausis stare factis areolis obusdam: eamque esse altitudine cubitorum quattuor, multi fructus multarumque spicarum meti circiter pleiados occasum emundari ut speltam. Nasci etiam in battriano agro: &in babysonio &in Susio &in inferiore syria, Megillus scribit eam ante pluuias seri: consitione tamen &irrigatione indigere &clausis aquis irrigari. Bosmorus quem Onisicritus ait in ueneratione esse: minor est tririco &inter amnes nascitur Torretur autem quum in area excutitur: sed iurant ne prius eum ex area moueant quam igni concoxerint: idcirco ne semen exportetur. Hanc regionem aegypto ðiopiae similem dicit. Rursum Aristobulus contrarie rate allata: cum nilus ex hymbribus crescat. Indiae uero flumina ex septentrionalibus: querit quare in termedia loca hymbribus carent. Nam nec inter Thebaica usque in Syenem &loca Meroe proxima: nec in indiae partibus a Pattalena usque in Hydaspem pluit. Viteriorem uero regionem: in qua &pluit &ningit: pin de excoli dixit: atque aliam quae est ultra Indiam cum ab hymbribus &niuibus irrigetur. Atque ex iis quae con memorat uerisimile est terram facile a terraemotibus concuri ab humiditate laxatam &facile rumpi ut etiam fluminum aluei immutentur. Vnde ad negotia quaedam missus uidisse se ait.