Latin
514.1 to 514.4
Strabo, Strabo de situ orbis 514.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CIBER transcendit atque omnibus subiectis quae persis parebant: ac etiam pluribus in indiam appetere coepit cum multi de ea quanquam non certe praedicarent. Quare iisdem montibus per uias breuiores exuperatis: reuersus est habens indiam a sinistris: postea rurius in eam rediit ac occidentales eius fines &cophem flumen &choaspem qui in cophen immittit: &apud Plagyrium urbem fluens praeter gorydi urbem &Ban dobinam &gandaritim permeat. intellexit apprime habitabilem &fructiferam esse montanam &borealem regionem. Australem uero partim siti uastam partim fluminibus &omnino exustam: &bestiis quam hominibus conuenientem, prius itaque laudatum aggressus est simul existimabat: flumina quae traiicenda erant transitu faciliora esse: cum non procul ab eorum fontibus abessent: &terram quam permeabat transuersa secarent, si mul audierat plura in unum conuenire atque id semper eo magis effici: quo ulterius procederetur: quare &transitu difficiliora: praesertim in nauigionrum inopiam hoc metuens cophen traiecit: &montana omnia subegit quae ad orsentem uersa erant, post cophen erat indus. Postea Hydaspes postea Acesines &Hya rotis: postremo hypanis. Viterius progredi cauit: tum perper oracula tum propter exercitum iam laboribus defarigatum. Sed in primis continua pluuia laborabat. Ex orientalibus itaque indiae partibus ea nobis in notuere quae cis hypanim sunt &siqua historiae sunt mandata ab hiis qui post illum trans hypanim usque in gangem: &palibothra processere. post cophen itaque indus fluit. Regionem inter haec duo flumina men diam habitant Astaceni Musiani Nyssei &hypasii: dehinc sequitur Assacani regio in qua est Magosa ciuitas regionis huius caput: deinde iam ad indum est alia ciuitas nomine picolaitis: ad quam Alexander facto ponte traiecit exercitum. Inter indum &hydaspem est Taxalia magna ciuitas &iusticiae studiosa Circunstans uero regio frequens &ualde feraxiam campis uicina. Huius urbis incolae &Taxilus eorum rex per humaniter Alexandrum susceperunt.