Latin
514.5 to 514.8
Strabo, Strabo de situ orbis 514.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &plura sunt ab illo consecuti: quam ipsi praebuere adeo ut macedones ex inuidia dicerent quasi alexander non haberet quibus beneficeret: priusquam indium trai ceret. Sunt qui dicant hanc regionem maiorem aegypto. Vitra hanc in montibus est Abisari regio: apud quem legati ab eo missi nunciauerunt duos dracones nutriri: alterum. lxxxi cubitorum longitudine: alterum c. &. XI. (ut Onesicritus refert) qui non Alexandri: sed potius admirabilium descriptor est appellandus. Nam omnes qui de Alexandro pertractant: miracula pro ueritate habent. Hic autem omnes monstris uidetur exuperare. Dicit tamen quaedam uerisimilia &memoratu digna: quae etiam qui non credit: non praeteriret, Sunt &alii qui dicant dracones in emodis montibus capi: &in speluncis enutriri. Inter Hydaspem &Acesinem est pori terra: multa sane &opulenta, cec. fere ciuitatum. Item silua prope emodos montes: ex qua Ale xander multam abietem &pinum &cedrum: &uarias alias arbores: in hydaspem deduxit. Ex quibus classem construxit iuxta urbes in utraque fluminis ripa ab eo conditas: ubi porum uicit quarum alteram bucephaliam nominauit: ab equo: qui in eo proelio cecidit. Is bucephalas a latitudine frontis dictus est quo semper Alexander in certaminibus utebatur. Erat. nobellator optimus. Niceam uero a uictoria appellauit. Di cunt esse in ea silua maximam ingentium circopithecorum multitudinem: adeo ut quum macedones aliquan do multos in collibus quibusdam apertis uidissent in aciem instructos, nam id animal ad humanum accedit ingenium: non minusquae elephanthes castra putasse: &in eos tanquam in hostes irruisse. Sed quum a Ta xilio qui quum Alexandro erat: rem agnouissent cessasse. Hoc animal duobus capitur modis nam quum imi tanum sit: &in arbores fugiat. uenatores quum eos in arboribus insidere animaduertunt: catinum aqua plenum in conspectu ponunt: oculos sibi ex ea abluentes: postea uisco pro aqua posito abeunt a longe insidiantes. Quum animal ex arbore descenderit: &sese uisio illiuerit &conniuenti palpebrae implicitae fuerint: accedentes uiuuum capiunt. Atque hic unus est modus: alter est. Postquam Culleolos quosdam in subli gaculi modum induti fuerint: abeunt aliis ibi relictis interius uillosis: &uisco illitis.