Latin
514.9 to 514.12
Strabo, Strabo de situ orbis 514.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Simiae in hos ingre dientes facile capiuntur. Sunt qui catheam: Sophitis regionem: qui unus fuit ex Nomarchis. Inter hos am nes locauerint. Quidam trans Acesinem, &hyarotidem finitimam terrae pori, consobrini alterius pori: qui ab Alexandro captus fuit. Regionem uero quae sub hoc est gandaridem uocant. Sed mirum in modum pulchritudinem in cathea excoli dicunt: ut equorum &canum: &Onesicritus autor est apund eos regem pulcherrimum eligi puerum uero post duos menses quam natus fuerit publice iudicari: utrum legitimam formam habeat &uita dignam nec ne: eumque quum ab eo iudicatus fuerit: qui rei praeest: uel uiuere uel interimi. Tin gi etiam mentum eius multis uariisque coloribus ornatus gratia: &multos ex indis id studiosius face re: regionem colores admirabiles &capillis &uestibus tingendis ferre homines caeteris in rebus fruga les circa ornatum autem curiosos: Catheorum proprium esse dicit ut sponsus &sponsa se mutuo aligant. Item ut uxores cum uiris defunctis combutantur: ob hanc causam: quod quum aliquando adolescentulos ada marent: a uiris secedebant: uel eos ueneno intermebant: ut ergo ueneficia tollerentur hanc legem conditam esse: quae profecto lex &causam: hi non satis probabilis uidetur. Dicunt in terra Sopithis: in modo te quodam sales effodi: qui toti indiae sufficiant. Item auri &argenti metalla non longe in aliis montibus di cuntur ut gorgus tradidit metallorum gnarus. Indi &metallorum &fusilium imperiti: quibus abundent nesciunt: idcirco rem simplicius tractant. In eandem terra canes optias narrant, atque Alexandrum,c. &. I. canes a Sophite ac cepisse: ut periculum faceret duos leoni amisisse: quibus illum tenentibus: alios duos soluisse: qui quum iam in certamine consisterent Sophites iussit: ut unus ex canibus crure apprehensus abstraheretur a morsu: &nisi obtemperaret: crus amputaretur: quod Alexander prino non concessit cani uidelicet perceies. Sed cum sophites diceret: se quattuor pro uno daturum concessit. Canis uero prius sibi crus incidi profundo uulnere passus est: quam morsum dimitteret.