Latin
518.1 to 518.4
Strabo, Strabo de situ orbis 518.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec id Aristoteles concedit. Et si aeres quidam sint adeo tenues: ut nulla in eis uolatilia inuehantur. Nonnulli uero uapores: exhalata ad se trahunt: &ita quodammodo subuolantia absorbent, quemadmo dum electrum paleam: &Siderites ferrum: &fortassis aliquae eiusmodi uires in aqua sunt: sed haec ad physiologiam pertinent: &ad ea quae de rebus inuectis tradunt: quare in illis est perficiendum, nunc eam as sumenda sunt: quae ad Geographiam attinent. Dicunt totam indorum multitudinem in septem genera dispartiri: quorum philosophi honore antecedunt numero uero paucissimi sunt utuntur eorum unoquoque priua tim: qui mactant &sacrificant: publice uero reges in eo conuentu: qui maximus apud eos fit: quum nouo an no incipiente: philosophi omnes cum rege ad uenatiouem exeunt: &quicquod quisque composuerit: uel obseruaue rit eo anno de fructibus: de animalibus: de republica: in medium proferunt: ubi qui ter mendax deprehensus fuerit: ei per totam uitam ex lege silentium indicitur: q uera dixerit immunis &omni tributo exemptus cense tur. Secundum genus est agricolarum: qui plurimi sunt &pacatissimi in maxima operandi licentia &immunitate militiae: Hi nec ciuitatem: nec publicum negocium: nec ullum aliud munus attingunt: quamobrem eodem tpe &eodem loco alii pugnant: &cum hoste piclitantur. Alii arant: uel sodiunt: sine ullo piculo: cum illos propugnatores habeant: &cum regio tota sit regis: ipsi eam conducti operantur in quarta fructuum parte Tertium genus est pastorum: ac uenatorum: quibus solis &uenari &pascere pecora &uendere: &imenta locare licet pro eo autem quod terram bestiis liberant &ab auibus: quae semina legunt: salario a rege compen santur: &uagi errabundique uitam in tuguriis agunt priuato homin equum &elephantem alere non licet, Vtrunque . n. regis possessio censetur: suntque eorum curatores. Elephantum uenatio hoc modo sit locum aliquem purgatum quattuor aut quinque stadiorum profunda fossa circundant: tum ingressum ponte angusti simo iunguunt, Deinde tres quartuorue elephantes foeminas ex mansuetis immittunt: ipsi in tuguriis occulti insidiantur per diem siluestres non accedunt. Nocte autem singillatim introeunt: quibus ingressis uenatores clam aditum occludunt, postea nonnullos ex domesticis certatoribus fortissimos inducentes: cum il lis pugnant simul etiam fame eos macerant.