Latin
518.5 to 518.9
Strabo, Strabo de situ orbis 518.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quum uero iam defessi fuerint: aurigatum audacissimi clan decedentes: quisque sui elephantis uterum subeunt: atque hinc subito siluestrum uterum subeuntes: compedes illis ini ciunt: quo facto domesticos exortantur ut uictos uerberent quousque in terram cadant: postquae ceciderint bouillis loris eorum colla cum domesticis alligant: &ne acensores excutere possint colla circunciden tes in caesuris uincula imponunt ut Prae dolore uinculis cedant: &qetem agant. Ex captis seliguntur quicumque uel senio uel iuuentam inutiles: sunt reliqui in stabula dicunt: &pedibus inuitem uinctis: &collo ad columnam compactam fame domant deinde haerba, uel arundini uiride reficiunt: de hinc obtempare docent: alii oratione: alii cantu aliquo uel tympani sonitu deliniti. Rari sunt qui non facile mansuescant. Sunt ma natura mites &mansueti: ut ad rationale animal proxime accedant: quidam aurigas suos: qui incertam ine ceciderint: ex proelio eximunt. Quidam anterioribus pedibus uero subiectos seruauerunt quod si quem ex magistris curatoribusue per iram interfecerint: adeo illum desiderant: ut prae maerore: a ci bo abstineant interdum etiam ad mortem obdurent. Elephantes coeunt: &pereunt: ut equi plurimum uere. Mas etiam purgationes quasdam habet quum domi detentus fuerit: &saeuerit. Tunc. n pigue quiddam emittit per spiramentum: quod ei secundum tempora est Tenine quum hic idem meatus apertus fuerit edunt partum maionre ex parte: post octauum mensem quam conceperint nonnunquam post sextum ac decimum senis men sibus a matre nutriuntur. Viuunt quantum longaeui homines. Ouidam etiam ad ducentesimum pueniunt annum: morbidi sunt &incurabiles aegrotantibus occulis remedium est bouillum lac infusum complures morbos uinum atrum epotum curat. Vulneribus butyrum auxiliatur: ferrum. n. trahit ulcera Suillis carnibus inuruntur. Onesicritus dicit eos ad tricentesimum annum uiuere: raros ad quingentesimum: circiter ducem tesimum robutissimos esse, concipe autem, xanno &tum ipse tum alii dixerunt libycos &maximos esse &ualentissimos qui rictu propugnacnla deiiciant: &arbores radicitus euellant: in posteriores pedes erecti Nearchus autor est: cassus in compitis quibusdam a uenatoribus disponi: &a mansuetis in eas agi: qui praestan tes sunt: &ab auriga dicuntur.