Latin
518.10 to 518.13
Strabo, Strabo de situ orbis 518.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Atque adeo mansueuere: ut lapidem ad intentionem iacere: &armis uti: &optime nature ediscant: ut maxima possessio existimetur elephantis currus Duci etiam sub iugum: &uincula: atque mulierem eam praestare: quae munus ab amante elephantem accipiat. Hic quoque uidis se: se ait formicarum auriferarum pelles: pardalis pelli Psimiles. Megasthenes de formicis ait: apud derdas quae maxima nantio est indorum montanorum ad orientem expositorum: collem quendam esse trium milum stadiorum ambitu: &sub eo aurifodinas quas formicae effodiant uulpibus magnitudine non minores mira celeritate: uictum ex uenatione compantes: fodere autem terram per gyemen &ad hostium accumullare quem admodum talpae. Talis auri strigilis: perua decoactione eget: eam uicini iumentis clam rapiunt: aprtennon possunt: prohibentibus formicis: quae &pugnant: fugientes insectantur, quos quum depraehenderit cum iumentis interimunt. Vt ergo illas lateant ferinas carnes per loca plurima disponunt, quibus distra ctis auri strigilem asportant, &lusionis ignari cuicumque mercatori diuendunt. Sed quoniam in hoc sermo ne quem de uenatoribus ac bestiis habenus meminimus eorum quae a Megasthene &ab aliis referuntur haec etiam sunt addenda. Nearchus &multitudinem malicia serpentum admiratur qui ex campis in eorum cauernas refugiant, quae in fluminum inundationibus opiuntur, atque ea impleant Propterea cubilia alta esse dicit nonnunquam etiam emigrare cum ualde fuerint multiplicari &nisi multitudo maxima ab aus extingueretur regio deserta esset. Dicit etiam &prauitatem eorum periculosam esse &nimiam magnitudinem altera quia non facile possit euitari. Alteram quia sic uiolenta: Visam etiam esse uiperam foeminam. xvi, cubitorum circumuagari incantatores qui medicari creduntur &solam fere hanc medicinam esse. Nam perper uitae frugalitatem: &uini abstinentiam aut morbi non sunt: aut siqui sunt eos Sophistae curant. Aristobolus negat uidisse se ullam fulgatarum magnitudinum: praeter solam nouem cubitorum &palmi uipam. Nos in aegypto uidimus eiusdem fere magnitudinis uiperam: inde allatam.