Latin
521.1 to 521.4
Strabo, Strabo de situ orbis 521.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Onesicritus id proprium eorum ait: qui sub musicano sunt: &quasi eorum officium: quemadmodum &alia permulta eius regionis officia commemorat ut pote iustissime. Regis corpus empticiae mulieris curant. Qui regem custodiunt: &reliquus exercitus manent extra portas. Si qua mulier regem ebrium occiderit munus habent: ut cum illius successore iungatur: Succedunt autem filii: regi interdiu dormire non licet: nocte cogitur cubilia per horas mutare. Idque perper insidias: quum in castris est: saepe exit nam &ad iudicium exit per diem audiens: etiam si hora sit: ut corpus curet. Id antem fit strigilum perfictione: nam simul &audit: &a tribus perfrictoribus perfricatur: exit etiam ad sacrificia. Tertio ad uenationem: ubi bacchi co more maxima mulierum caterna circonfunditur. Stipatores exterius manent. Nam uia finibus obtexitur quod si quis interius ad mulieres praeuaricauerit: capite plectitur: praecedunt eum tympana &tintimabula. Quum in locis septis uenatur e solio sagittat: assistunt ei duae tresue mulieres armatae quum in locis non clau sis uenatur: sagittat ab elephante. Ex mulieribus aliae in curribus fedent: aliae in equis aliae in elephantis: quemadmodum &militant omnibus armis exercitatae: quae profecto multum nostri discrepant: id maxime: quod de caucasi habitationibus dicitur: quo in propatulo cum mulieribus coant: &quod parentum carnibus uescantur. Addit antm circopithecos ibi esse qui per praecipicia uadentes: petras contra insequentes deuoluant. Animalia quae apud nos mitia sunt apud illos magna ex pte siluestria esse: equos ibi unicornes esse: ceruinis capitibus. Ex arundinibus erecta esse tricenum prialuum longitudine humiles quinquage num. Tanta crassitudine: ut quibusdam diametros sit ternum cubitorum: quibusdam dupla. Sed ad fa bulas rediens: ait homines quosdam esse quinque palmos: quosdam tripalmos: quorum nonnulli naso careant &duo tantum spiramenta supra os habeant. Cum tripalmis grues pugnare quod &Homerus significet Item perdices anserum magnitudine Illos gruum oua legere atque abolere. nam ibi nidificant: nec alibi eorum oua nidique reperiuntur. Saepe etiam grus cecidit: quae aeneum spiculum habebat a rebus ibi gestis.