Latin
521.5 to 521.8
Strabo, Strabo de situ orbis 521.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Similia sunt quae de enotocoetis: &siluestribus hominibus: ac monstris caeteris dicuntur. Sed siluestres homines ad Sadrocotum non esse delatos cum ad mortem obdurent: atque eos calcanea anterius digitos &pedis de orsum posterius habere. Adductos fuisse quosdam carentes ore: mites homines qui circa gangis ortum habitent, &uaporibus assarum carnium &fructuu ac florum adoribus enutriuntur: &pro ore spiramenta quaedam habeant. Rebus fetidis oppido grauari: adeo ut uix superueniant: praesertim in castris. De aliis et permultis philosophos narrare: ut de ocypodibus qui cursu equos praeuertant: de enotochoetis qui aures ad talos usque dependentes habeant: ut super eis indormiant: adeo fortes ut arbores euellant &neruum fran gant. Alios esse unoculos caninis auribus: &crinibus erectis, pectore hyspido habentes oculum in media fronte: qui nasco carent: omnia &cruda edere: &pruo tempore uiuentes ante senectutem extingui& superiorem oris partem eminentissimam habere. De hyperboreis qui mille annos uiuunt eadem scribit: quae simonides &pindarus &alii poetae: atque illud fabulosum est: quod a Timagine dicitur: quod aeneis guttis plue rit: &quod ea pluuia tactus fuerit: propinquior ueritati est Megasthenes qui ait flumina auri micas deferre: ex quibus regi tributum aduehatur: id quod etiam in Iberia contingit. De philosophis dicit: quod qui sunt montani bacchum celebrant: signa quaedam ostendentes quod solum apud eos agrestis uitis nascatur. &aedera &laurus &myrtus &buxus: &alia semper uirentia quorum nullum sit transeuphratem praeter pauca qua dam in hortis irriguis &multo cultu conseruata. Bracchicum est etiam Sidonem &mitras gestare. &unguentis uti: &floribus tingi: &tympana &tintinabula exeuntem regem praecedere. Campestres uero Her culem colunt: quam profecto fabulosa sunt: &a multis redarguta: praesertim de uino ac uitibus: nam regio transcuphratem &harmeniam uineas habet. Mesopotamia quidem tota &media: usque in persiam: &Car maniam: magna ex parte uitibus &uino abundant.