Latin
522.1 to 522.4
Strabo, Strabo de situ orbis 522.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum uero quae ad naturam partinent: partim dicit stultitiam ab eis significari: qui i operibus me lioris sint, quam in uerbis &multa per fabulas persuadeant: partim uero cum Graecis sentire: ut quod mundus sit creatus &corruptibilis &spericus: &quod conditor &administrator omnium deus uniuersum prua dit. Vniuersarum rerum primordia diuersa esse faciendi autem mundi initium aquam &praeter quattuor elemen ta: quintam quandam naturam esse: ex qua caelum astraque constent. Terram in medio sitam uniuerii: de semine de anima: aliisque compluribus similia dicunt. Inserunt fabulas quasdam quemadmodum plato de im mortalitate aimae &de iudiciis: quae apud inferos fiunt: &alia huiusmodi non pauca: ac de Bragmanis: quidem hactenus: ex germanis eos honoratissimos ait: qui siluicolae appellantur: ex ea quod in siluis degant: ex frontibus &siluestribus fructibus uiuentes: uestes ex arborum corticibus habere: uini &ueneris ex pertes. Cum regibus de causis rerum interrogantibus per nuntios colloque &per illos diuina a regibus coli &placari. Post siluicolas in honore medicons esse: ut qui circa hominem philosophentur: frugales quidem non tamen rusticantes: orvza &ordeaceis uiuentes, quae nemo rogatus illis non irrogat, nemo hospicio non libenter suscepit posse eos &fecundos facere, &marium &seminarum procreationem per medicamenta prae stare. Medicinam plurimum per cibos perfici: non autem per medicameta, ex medicamentis maxime unctiones probari, &cataplasmata, caeterea maleficii non esse experita. Atque tam quam illos, &in laboribus &tolerantia constantiam exercere. adeo ut quotidie in eodem gestu immoti perseuerent. Alios esse quorum quidam diui uinatores: incantatoresque sint. &consuetudinum, &dictorum circa defunctos non ignari. Errates per uicos &urbes, quidam uero his elegantiores atque urbaniores nec ipsi abstinentes ab iis quae de inferis memorant quaecunque ad pietatem sanctimoniaque partinent. Cum horum etiam nonnullis mulieres philosophari a ueneris abstinentes. Aristobulus uidisse se dicit Sophistas duos ex Taxilis, utrosque Bragmanas alterum seniorem tonsum, alterum iuniorem comatum, quos discipuli sequebantur.