Latin
522.5 to 522.8
Strabo, Strabo de situ orbis 522.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Eosdem interdum in foro uersari, &ut consilia rios honorari auctoritatem habentes, quicquid ex rebus uenalibus uoluerint gratis auferendi, &ad quae cumque accesserint. Sesamino pingui perfundi. ut usque ad oculos flueret &multo melle ac Sesamo praesen te panem conficientes gratis enutriri: Cumque ad Alenxandri mensam accederent. assistentes coenare &pa cientiam docere. Postea in locum quendam proximum secedentes. seniorem supinum &solem &hymbres, to lerare. Iam. n. pluebat uere incipiente. Iuniore uero in altero pede stantem lignum tricubitale ambabus manibus sublatum sustentare, pede autem iam defesso nissum. i alterum immutare. atque ita quotidie perse uerare. Ex his continentiorem uisum fuisse iuniorem, qui cum aliquandiu regem secutus fuisset domum reuersus est. &eo relicto iussit si quid ualet ad se ueniret. alterum usque ad extremum secutum: &uestem &uitam apduam rege immutasse, &cum a quibusdam increparetur respondisse, quod xl. exercitationis annos complesset quos promiie rat Alexandrum filii eius dona plurima dedisse: De taxilorum consuetudine noua quaedam refert &inusi tata, quod qui filias praeinopia socare non possunt. In ipso aetatis flore in forum producunt: cum tuba &classi cis, quibus bellica significari solet. Tum multitudine conuocata puella accidenti primum posteriora humerotemus detegit. Postea uero anteriora, quae quum placita fuerit, &approbata quibuscunque uidetur nubit. Item quod mortui uulturibus proiiciuntur, Plures autem uxores habere cum multis est commune. Dicit etiam audiuisse apud nonnullas gentes: uxores sponte cum uiris comburi, quae uero id non ferant inglo rias esse, &alibi a nobis dicta sunt. Onesicritus missum se scribit, ut cum Sophistis colloqueretur. quod Ale xander audiuisset, nudos eos incedere &tolerantiam exercentes, in honore maximo haberi. Ad alios autem, nec uocatos ire. sed iubete ut alii ad se uenirent. siquid assequi uellet, quod ab eis ageretur &diceretur, &cum tales essent, nec decorum uideretur, ut Alexander ad illos accederet, nec etiam inuitos cogeret, ut quicquam facerent praeter patria instituta, se missum inquit. &. xV. homines. xx. stadiis ab urbe inuenisset, alium in alio gestu: uel stantem uel sedentem. uel iacentem nudum.