Latin
522.9 to 522.11
Strabo, Strabo de situ orbis 522.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
&usque ad uespe ram immotum postea in urbem discedere: Sed omnium difficillimum esse, solem perpeti adeo calidum ut nemo alius nudis pedibus scilicet in meridie per terram ire facile ferret, locutumque cum uno eorum nomine Calano: qui postea usque in persiam Alexandrum secutus, secundum patriam legem mortu us est in rogum impositus, tunc autem super lapidibus iacebat. Quum itaque accessisset &eum ap pellasset, dixit se missum ab Alexandro eorum sententiam auditurum. ®i renunciaturum ore nisi inuidia esset. se paratum audire dixit. At Calanum quum chlamydem indutum uidisset &pilea tum. &crepidatum risupermotum dixisse. Olim omnia plena erant triticea &ordeacea farina ut nunc puluere &fontes, alii lacte. alii aqua fluebant nonnulli melle, nonnulli uino, nonnulli oleo ibant. ho mines ob sacietatem ac delitias in contumeliam exciderunt. Iuppiter modum exosus omnia abole uit, &uitam per laborem constituit. Tunc continentia &uirtutibus caeteris in medium prodeunti bus rursum bonorum copia facta est. Nunc iam res ad saturitatem contumeliamque rediit, &rerum omnium interius fieri periclitatur. quae quum dixisset uidisse, si quod uellet audire, ut eo habitu deposito. supe iisdem lapidibus nudus iaceret. Onesicrito atm addubitante. Mandanim qui senior erat, &caeteros anteibat sapientia. Calanum tanquam conuiciatorem obiurgasse, &a contumelia deterruisse. Postea Onesicrito ad se uocato dixisse, se summope quidem Alexandrum laudare, quod in tanta administrandi impii mole sapientiam cuperet. &solum eum in armis philosophantem uidisse, &rem fore omnium utilissimam, si ii saperent quibus postea adesset, ut