Latin
530.4 to 530.7
Strabo, Strabo de situ orbis 530.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad os susianum uicum habitari quingentis stadiis a susis distantem. Ab ore Euphratis usque babylonem nauigationem esse per loca bene habitata: supra tria milia stadiorum. Onesicritus autor est Euphratem: tegrimque in lacum mittere: rursumque cuphrate e lacu egressum proprie ore ad mare iungi. Sunt &aliae complures angustiae uxios transeunti iuxta persiam: quas Alexander ui permeauit ad piscas portas &loca alia tranfiens regionem &uidere properans principales eius partes &thesauros: qui per tot tempora erant: quibus persae Asiam tenuissent: &multa flumina traiecit: quae regionem rigant: &in persicum sinu deferuntur. Nam post Choaspem Copratas: &pasitigris qui etiam ex uxia fluit. Item Cyrus: quam circa pasargadas per cauam persiam fluit. Ab eo res appellatus est. Nam pro agradaton cyrus dictus est. Iuxta persaepolim. Alexander Araxem traiecit, psepolis magnificas regias ha bent: &fabrica sumptuosa in Araxem ex paretacis descendentem: Medus influit ex media stelatus. Hi per conuallem rerum omnium feracem &Carminae iunctam deferuntur: &orientalibus regionis protibus quemadmodum &persepolis. Alexander persepolitanis regii concrematis: ultus est graecos: quorum &illa sa cra &urbes ferro ignique uastassent: deinde in pasargadas uenit: ubi erat antiqua regum sedes. Hic Cyri sepulturam in ortis uidit turrim non sane magnam arborum densitate occultam a parte inferiore solidam: superiore tecto &sacello exornatam: quod peragustum aditum habebat peream Aristobulus introisse se ait iubente rege atque sepulturam exornasse &auream lecticam uidisse &mensam cum proculis &aureum alueolum &uestem plurimam &ornatum lapillis incrustatum atque haec uidisse affirmat quum prino accessisset postea direptam fuisse ac caetera quidem asportata: lecticam uero confractam &alueolum transpositum mortuum autem: &nusquam apparere quod non Satrape sed praedatorum opus fuerat qui ea reliquerant quae aspor tate nequierunt quae quidem contigeruntum C Magorum custodia imposita esset: qui quotidie ouem accipie bant in alimenta quot mensibus autem equum. Nam Alexandri absentia in india &bactris: permulta innouari praebuit e quibus hoc unum est. Sic. n.