Latin
530.8 to 530.11
Strabo, Strabo de situ orbis 530.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Aristobulus refert &huius epigram matis mentionem facit, Ohomo ego Cyrus sum Asiae rex qui persis imperium constitui. Ne igitur mihi sepulturam inuideas Onesicritus ait turrim. X. tabulatis excelsa fuisse &in superiore tabulato Cyrum inaceret. Cum graeco epiIdem alio grammate persicis litteris insculpro. Cyrus ego: Rex olim regum conditus hic sumepigrammante persico in eandem sententiam. Onesicritus quoque &epigrammatis illius meminit quod in Darii sepultura erat hoc modo. Amicus Amicis fuit &eques &Sagittator optimus uenatores superaui &omnia facere potui. Aristus Salamius multo his iunior: refert turrim magnam fuisse duo tabu lata habuisse &in successione persarum conditam fuisse sepulturam uero asseruari in qua graecum epigram ma inerat (ut antediximus) &aliud persicum in eandem sententiam. Idcirco Cyrus pasargadas habuit in honore quod ibi Astyagem medum ultimo proelio superauit: &Asiae imperium in se transtulit urbe con dita ®ia constructa in memoriae monumentum. Pecunias uero omnes quae in persia erant: Susa exporta uit quae quanquam &ipsa thesauris &suppellectile plena erant: non tamen eam regiam existimabat: sed babylonem quam in animo habebat illis omnino anteferre: atque hic etiam thesauri seruabantur. Tradunt praeter ea quae babylonae &in castris erant quae ad hoc sumptam non fuere: in persia &susis innenta fuisse talentorum. xiimillia: Sunt qui dicunt. l. Nonnulli omnia undique Ecbatana comportata dicunt fuisse. c. &. lxxxi milliam talentorum, viiim illia uero: quae cum Dario e media fugiente exportata sunt ab iis direpta: qui eum occidere. Alexander itaque Babylonem longe omnibus anteponebat uidens eam: &magnitudinem: &rebus caeteris excellere: Nam Susiana quanquam opulenta sit: torridum tamen &aestuosum aerem habet praeserti circa urbem: ut ille dicit. adeo ut sacertae &serpentes: per aestatem, dum sol est in meridie urbis uias transire non possint: sed in mediis interceptae concrementur: quod nusquam in tota persia contingit: quanqua australior est: lauacra quoque frigida proposita subito excalefieri: ordeum in sole sparsum: ita conteri quemadmodum milium immortariis: quapper a duo cubita terram tectis imponunt: domus ipse propter onus angustiae fiunt &longe. Cum longis trabibus careant: &magnis domibus indigeant propter aestum Palmaceas autem trabes peculiare quiddam pati.