Latin
531.5 to 531.8
Strabo, Strabo de situ orbis 531.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uero Magus qui sacrificio praeest: membratim carnes in quemque diuiserit: abeunt nulla parte diis relicta: dicunt enim deum nihil uelle: praeter hostiae animam nonnulli (unt fertur) praecordiorum partem igni imponunt: praecipue igni &aquae sacrificant: igni arida ligna imponentes: adeumpto cortice: &aruina super iniecta: deinde infuso oleo succedunt non inspirantes: sed uentillantes: quod siquis inspirarit: aut mortuum quicquam coenumue in ignem immiserit: morte plectitur. Aqua sacra peragunt hoc modo. In lacum uel flumen uel fontem uenientes: scrobem faciunt: ibique hostiam iugulant, Cauentes ne quid proxime aquae sanguine con tingatur: tanquam omnia polluturi: postea carnibus super myrto: lauroue impositis: eas magi subtilibus uir gis comburunt: &factis imprecationibus quibusda: oleum lacte ac melle mistum inspergunt: non in ignem nec in aquam: sed in terram. Imprecationes per multum tempus faciunt: fasciculum uirgarum myricinarum tenuium tenen tes. In Cappadocia ubi maxima est magorum multitudo: qui pyrethi uocantur &multa persicorum deorum templa: non culto sed stipite quodam mactant: tanquam malleo uerberantes. Suntque Pyrethia septa quaeda ingentia: in quorum medio ara est. In ea magi &cinerem multum &ignem inextinguibilem seruant: quo quot tidie ingressi imprecationes faciunt: per horam fere ante ignem: uirgarum fasciculum tenentes filtraceis insulis uelati: ex utraque parte dependentibus: adeo ut uitae labia contegant. Haec in Anaitidis &Amani delubris fiunt. Nam &horum ibi delubra sunt: &Amani statua in pompam ducitur. Haec nos uidimus: Illa &se quentia in historiis traduntur: quod in flumen Persae non micturiunt: nec lauantur: nec abluuntur: nec mor tuum iniiciunt: nec alia quae immunda esse uideantur. Cuicumque deo sacrificent: primum igni imprecationes faciunt. Reges habent ex eadem stirpe qui non paruerit capite &bracchio amputato proiicitur. Ducunt uxores quamplures &multas pellices alunt: propagandae sobolis gratia. Reges quotannis praemia pro ponunt iis: qui plures filios aediderint: pueri ante quaertum annum in patris conspectum non ueniunt. Nuptiae in initio uerniaeqnoctii celebrantur: sponsus in thalamum procedit comesto prius malo uel cameli medulla: praeter id nihil eo die. A quinto usque ad. xxiiii.