Latin
531.1 to 531.4
Strabo, Strabo de situ orbis 531.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quum solidae sint: cum inueterascunt: non cedunt in partem inferiorem: sed in superiorem panduntur propter onus unde melius rectum sustinent: aestus causa dici tur: quod septentrionem uersus montes quidam altissimi imminent: qui omnem borealem flatum excipiunt Elati enim &sublimes a montibus spirantes: campos non attingunt: sed in australiora Susiae perfe runtur: ea a uentis tranquilla est: tunc praecipue quum reliquam terram aestu exustam Etesiae refrigerant: frumen to adeo abundant: ut &ordeum &triticum in planicie centuplum ferat: nonnunquam etiam ducentuplum. Iccirco non crebras porcas faciunt: nam crebrae radices germen impediunt. Cum uites in ea non nascerentur. Macedones ibi &Babylonae eas conseuerunt. Hi non scrobres faciebant: sed palos quosdam in extremo ferratos in terram defigetes postea educentes pro eis palmites demittabant. In mediterranea uero pluri mum: nostroque tempore saepe aliter atque aliter contigit. Dicit Nearchus nec tunc uiae duces indigenas habuisse: cum ex India in Babyloniam classe nauigaret. quod nec stationes habere poterat nec ho minibus abundaret qui perite ducerent. Subsidi autem babylonicae uicina est Sitacena: quae postea Apol loniatus est appellata. Ambabus a septentrione orientem uersus elymei imminent &parelitaceni homines latrones: &asperis montibus freti sed magis paretaceni Apolloniatis imminent unde eos plu rimum infestant elymei autem illos &Susios, cum elymeis uero Vxii pugnant: quanquam nunc quidem minus propter Parthorum potentiam ut ego existimo: quibus parent omnes qui loca ea incoluntur: quare his bene haben tibus &omnes bene habent qui illis parent: dissidentibus uero quod saepe fit etiam nostro tempore saepe aliter atque aliter euenit. Sed non eadem omnibus quibusdam enim tumultus prodest: quibusdam. Praeter sententiam eue nit: ac persica quidem: &Susiana regio talis est. Ora maritima palustris est &importuosa. Iccirco perfici mores: &his &medis: &aliis compluribus iidem sunt: de quibus etsi permulti dixerunt: tamen dicenda nobis uidentur quae ad rem attinent. Persae nec statuas: nec aras erigunt: sacrificant in loco excelso. Caelum Iouem putant: colunt solem quem mithram uocant: Item lunam &uenerem: &ignem &tellurem &uentos: &aqua sacrificant in loco mundo: cum imprecationibus: &coronatam hostiam statuunt.