Latin
534.8 to 534.10
Strabo, Strabo de situ orbis 534.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quare utrique Cappadoce: tum qui ad taurum: tum qui ad pontum iacent: ad hoc usque tempus lneucosyri appellantur: ac si sint aliqui Syri nigri. Hi autem ex tra taurum sunt: taurum dico eum qui ad amanum usque nomen extendit: qui de Syrorum imperio scribunt: cum me dos a Persis euersos dicunt. Syros autem a Medis nullos alios syros intelligunt: quam qui Babylonem: ac Ninum regni caput effecerunt, quarum alteram Ninum. sininus in Aturia condidit: cuius uxor semiramis regne succedens condidit Babylonem: atque ii Asiam tenuerunt. Semiramidis opera praeter ea: quae apud ba bylonem sunt: multa per uniuersam fere hanc continentem ostenduntur ut aggeres: quam semiramidis uocam runt: &moenia: &munitionum fabricae: &aquaeductus: &scalae &fossae in fluminibus: &lacubus: &uiae &pontes. Posteris uero suis imperium reliquerunt usque ad Sardanapalum: &orbacum: quod postea i Medos translatum est. Sed ninus post euersos Syros: ex templo deleta est: ea multo maior erat babylone in Aturiae campo sita. Aturia similis est iis locis: quae circa arbela sunt &lycum flumen intermedium ha bet. Arbela. n. ad Babyloniam pertinent: &iuxta eam sunt. Trans lycum uero aturiae campi: Ninum circumiacet. In Aturia quoque uicus est nomine gaugamela apud quem Darius supatus amisit imperium: quare hinc locus in signis est eius nomen Cameli domus interpretatur. Sic enim eum Darius hystaspis filius nominauit: quum pos sessionem hanc camelo defesso in alimentum daret: praesertim in uia qua per deserta in Sythiam cum oneribus itur. In quibus regi etiam alimentum erat. Macedones quum hunc uicum tenuem uiderent.