Latin
535.1 to 535.4
Strabo, Strabo de situ orbis 535.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A bela uero habitationem admirabilem ab arbelo: ut tradunt Athmonei filio condita circa Arbela &proe lium &uictoriam fuisse diuulgarunt: atque sic scriptoribus tradiderunt: post Arbela &Nicatorium mon tem quem sic Alexandet nominauit: uicto apud Arbela proelio est flumen caper in tanta distantia in quanta Lycus. Regio ipsa Artacena dicitur. Circa arbela est urbs Demetrias: postea est fons qui naphtha fluit: postea ignes &Aneae templum: &Sadrace Darii regia eius qui hystaspis filius fuit: &Cupressetum &locus ubi caper transitur: iam cum Seleucia &Babylone conuictus. Babylon in campo iacet: mu riambitum habent, cec. &. lxxxvistadiorum. Eius crassitudinem pedum . xxxii. Altitudinem inter turres cubitorum quinquagenum turrium ipsarum sexagenum: uiam super moenibus tam latam: ut quadrigae oc currentes facile pertransire possint: Vnde &hoc ex, vii, spectaculis unum dicitur. Item horti pensiles in figura quadrata: quorum latus quodlibet quaternum est iugerum. Hi fornicibus continentur sese in for cipis modum intercedentibus sitis super pilis in aleatoriarum tabellarum formam alius super alia posita rum. Pilae concauae sunt &terra plenae ut arbores maximas consitas recipere possint ex lapide cecti li &bitumine structae: tam ipse quam fornices &fornicum interfectiones supremum tabulatum ascensus scalares &habet &cochlias ipsis adiacentes: per quos continue aqua ex Euphrate in hortos affere batur ab hominibus ad hoc ipsum constitutis: Nam flumen mediam urbem interluit: eius latitudo stadium occupat: horti super flumine sunt: ubi etiam beli sepultura est nunc eruta: quam Xerxes eruit ut fertur. Ea pyramis quaedam erat quadrata ex latere coctili structa: stadii altitudine: cuius quodque latus stadium obtinebat: hanc Alexander reparare uoluit: sed cum multi laboris esset &multi temporis. Nam solum ad expurgandam terram. x. millibus hominum duobus mensibus opus erat: quod incoeperat perfice re non uoluit: Illico enim morbus &mors consecuta est. Id posteriorum nemo curauit: quinetiam reliqua neglecta sunt: &urbis partem Persae diruerunt: partem tempus consumpsit &macedonum negligentis praesertim ubi Seleucus nicator Seleuciam ad Tigrim conditus ad stadia,cec. Babyloni proxima.