Latin
535.9 to 535.12
Strabo, Strabo de situ orbis 535.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Alexander quum aduentasset: quotquot potuit restituit: eos praesertim qui opim deferebant: &fossas maximas duci cu rauit exundat enim euphrates in aestate: a uere incipiens. Quum iam niues in harmenia liquefiunt: ut ne cesse sit stagnari arua: atque obrui nisi quis ingruentem fluxum: &aquarum uim per fossas &canales diuertat: quemadmodum nilum in aegypto: atque ob hoc quidem canales deducti sunt: sed opera multa opus est. Nam cum terra profunda sit: &mollis ac facile cedat: facile ab aquie trahitur: &campos nudat: &limus fossas implet: &eorum ora obstruit. Vnde rursum aquarum effusionem fieri contingit: quae in campos egressa lacus &paludes ad mare efficiunt: &arundinetam e quorum arundinibus uaria contexuntur uasa: quorum quae li quida suscipiunt: bitumine illinuntur. Caetera nuda &liturae expertia relinquuntur: fiunt etiam ueia arum dinea storeis &cratibus similia. Haec inundatio omnino prohiberi non potest: afferri autem aliquod reme dium potest: quod optimorum principum opus est. Remediu est multam aquarum effusionem obstruendo pro hibere: fossarum uero repletionem quam limus efficit eas expurgando &ora aperiendo. Purgatio facilis est obstructio lamboriosa. Nam cum terra facile cedat &mollis snit: aggestum limum non sustinet: sed sedendo &ipsa trahitur: &os effossu difficile reddit. Nam &celeritate opus est ut cito fossae claudantur &ne omnino ab eis aqua elabatur: fossae enim per aestatem arefactae: flumen arefaciunt: quod humidefactum deriuationes ad tempus praebere non potest: quibus regio perusta &aestuosa per aestatem plurimum eget. Nam nihil 9 ii Arbelus Nicatorius Caper flu