Latin
535.5 to 535.8
Strabo, Strabo de situ orbis 535.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &ille &posteri omnes circa hanc urbem maximopere studuerunt ®ni caput effecerunt: &nunc Baby lone maior est: quamquam magna ex parte deferta: ut id facile de ea dici possit quod de magnis urbibus: quae i Arcadia erant a quodam dictum est magna ciuitas magna solitudo est. In ea propter lignorum inopiam ex palmaceis trabibus &columnis aedificia faciunt. Circum columnas funes: extorta stipula confectos po nunt: postea illinentes coloribus pingunt. Portae bituminatae &altae sunt tam ipsae quam domus: quae omnes propter lignorum penuriam fornicantur. Nam regio magna ex parte nuda nihil habet: praeter fructices &palmam: quae &in Babylonia &in Susiana: &in ora persiae: &in Carmania permulta est. Imbre autem non utuntur cum hymbribus careant: Susiana Sitacenae similis est. Constituta est habitatio quaedam in Babylonia philosophis indigenis: plurimum circa philosophiam uersantibus: qui Chaldaei appellantur. Sunt ex eis qui Genethlialogiam simulent: sed a caeteris non recipiuntur. Et alia Chaldaeorum natio &Babyloniae regio ab eis habitata Arabibus &mari proxima: quod persicum appellatur: Chaldaeorum astronomice rur genera multa sunt. Nam quidam orcheni dicuntur: quidam Borsispeni: &alii complures: qui tanquam per sectas eisdem de re bus alias atque alias opiniones sequuntur: &Mathematici quoque de non nullis eorum mentionem faciunt: que admodum decidenda: &Naburiano &Sudino. Nam &Seleucus ex seleucia thaldaeus est: atque alii conplures illustres uiri. Borsippa ciuitas est Dianae &Apollini sacra. In ea maximum linificium est: &maxi ma uespertilionum multitudo: qui longe maiores sunt quam in caeteris locis capiuntur &in esum condiun tur. Babyloniorum regio ab oriente complectitur a Susiis &elymis: &paretacinis. Ab occidente ab Ara bitus Scenetis: usque in Adiabenam: &Gordieam. A septentrione ab harmeniis ac medis usque ad zagrum montem: &gentes circa eum habitantes. Regio a multis fluminibus irrigatur: quorum maximi sunt Tigris &Euphrates. Haec enim flumina secunda sunt: post indica ad australes Asiae partes defluentia: &per al terum. Opim nauigatur: &in eam quae nunc Seleuca dicitur. Opis autem uicus est circumstantium locorum emporium: per altenrum uero habylonem: supra tria millia stadiorum. Sed persae uolentes de industria naui gationem phibere: Canales manufactos construxerunt: extranearum inuasionum metu.