Latin
538.1 to 538.4
Strabo, Strabo de situ orbis 538.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
refert siue aquarum multitudine obruantur fruges siue siti depereant. Praeterea cum nauigationes ualde utiles sint ab antedictis causis impeditae: aptari non possunt nisi fossarum ora cito aperiantur: &cito clau dantur: ut semper fossae mediocritatem seruent: ne in eis aqua redundet: neue etiam deficiat. Refert Aristo bolus Alexandrum ipsum nauigantem &scapham gubernantem operi praefuisse: &cum caetera multitudine fossas emundasse &ora obstruxisse: &nonnulla aperuisse. Quumque fossam quandam ad paludes &lacus qui sunt arabiam uersus tendere animaduerteret habentem os intractabilem: &obstructu difficillimum pro pter cedentem &mollem terram aliud nouum os aperuisse. xxx. stadiorum capto loco petroso: atque traducto alueo. Idque tum prouidendi gratia fecisse: tum ne Arabia omnino difficilis esset ingressu: propter lacus &paludes: cum propter aquae multitudinem iam effecta insula uideretur: habebat enim in animo regionem eam adi pisci: simulque &classem &receptacula parauerat. nauigia quoque partim in phoenicia cyproque constru xerat: tum plicatilia: tum compacta: quae stadiis. vii. Thapsacum portata postea Babylonem flumine defer rentur: partim in babylonia aedificauerat: ex hortorum &lucorum cyparissis. Nam in eo loco materiei inopia est. Apud cosseos uero &nonnullos alios mediocris copia: hoc praetextu maxime moturum bellum dicunt quod soli Arabes ex omnibus gentibus legatos ad eum non misissent: sed reuera cupientem omnibus dominari &quoniam duos tantum deos ab illis coli audisset louem. s. &Bacchum: qui uam ad uitam pertinent principalia dant se tertium existimasse cultum iri: si uicisset: &patriam libertatem quam prius habebant: illis permisisset. Atque haec Alexandrum circa canales effecisse: ®um &principatum sepulturas quarum plurimae in lacubus erant. reportasse. Eratosthenes lacuum mentionem faciens: qui apud Arabiam erant: dicit cum aquam exitum non habe ret subterraneos meatus aperuisse: ac per illos usque in celosyriam deferri: &in ea flumina erumpre: quae circa Rhinoco rura: &Casium montem sunt: atque ibi &lacus &uoragines efficere: quae haud scio an ue risimilia dixerit. Nam cuphratis effusiones: quae Arabiam uersus: &lacus: &paludes efficiunt: mari persi co proximae sunt. Isthmus autem qui ea dirimit nec sane multus est: nec petrosus.