Latin
538.5 to 538.8
Strabo, Strabo de situ orbis 538.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quare uerisimilis erat aquam in mare impelli siue sub terram quam ultra sex milia stadiorum siccam &aridam regionem permeare praesertim quum Libanus &Antilibanus: &Marsias montes medii essent. Atque hi quidem haec dicunt. Polycletus negat euphratem inundare cum per campos maximos feratur: montium uero nonnullos duobus millibus stadiorum abesse. Coseos ad mille distare non admodum altos: nec ualde niuibus praessas: nec confertam ni uium liquefactionem inducentes. Nam maxime montium altitudines in borealibus partibus sunt: ultra Ecbatana. In australibus uero scissos ac dilatatos plurimum deprimi: simulque maximam aquam partem a ti gri excepti: quod itaque ultimo dicitur aperte absurdum est. In eosdem. nicampos descendit: &sic montium altitudines: quae inundare dicuntur: inaequalitatem quandam habent: partim quod borealia magis attolluntur: partim quod meridionalia dilatantur. Sed nix non modo altitudie montium: sed climatibus iudicatur. Et eisdem montis boreales partes magis niuibus tanguntur: quam australes: &diuitius illae niuem retinent quam hae. Cum itaque Tigris ex supremis harmeniae partibus: quae sunt Babyloniae proximae niualem aquam suscipiat non sane multam: utpote ab Australi latere descendentem minus inundabit: euphrates uero ex utrisque partibus aquam recipit non exuno monte solum: sed ex multis ut in peragratione harmeniae declarauimus addita etiam fluminis longitudine quantum in magna &in parua harmenia per currit: &quantum ex parua harmenia per cappadociam &taurum uadens Tapsacum usque defertur: inferiorem Syriam &Mesopotamiam disterminans: &quantum reliquum est usque ad hostia &babylonem quae summa est . xxx. &vi. millium stadiorum. Quae quidem apud canales attinent: nec sunt. Regio hordeum fert quantum alia nulla. Nam modios tricentenos affert ut dicitur. Caetera uero ex palma praebet. Ex ea enim panis &mel &uinum &acetum fit: &textilia uaria nucleis pro carbonibus fabri ferrarii utuntur. Qui in aqua ma ceratibobus &ouibus in pabulum dantur. Dicunt esse carmen quoddam persicum in quo, cec. &. lx palmae utilitates numerentur: Oleo frequentius Sesamino utuntur. Caetera loca huius arboris penuriam habent.