Latin
539.1 to 539.4
Strabo, Strabo de situ orbis 539.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &ea multa &opulenta inter Babylonem &t susianam iacet: quare ex Babylone susa euntibus totum iter per sitacenam est. Ad orientem uero ex susis in Persiae mediterraneam euntibus: iter est per uxiam quemadmodum iis qui ex Persia in medios Carmanios pro ficiscuntur. Carmaniam igitur a septentrione Persia circundat: quae multa e cum paretacinis &cosseis coniu cta usque ad Caspias portas montanis sane gentibus ac latrociniis, Susiae coniungitur Elymaitica: quae ma gna ex parte aspera est &latronibus refecta. Elymaiticae media &quae Zagro sunt proxima. Cos sei magna ex parte sagittarii sunt quemadmodum &montani: eis finitimi qui semper latrocinia exercent. Paruam enim ac sterilem regionem incolentes: ex alieno uiuere &ualentes esse oportet: omnes enim bellaces sunt &cum Elymei cum Babyloniis susiisque bellum gererent: illos in societate habuerunt. xiii. hominum millia conferentes: paretaceni: quaequam magis agricultura exerceant: quam Cossei: nec ipsi tamen a latrociniis absti nent: elymei plus terrae possident quam hi &magis uariam. Quaecumque itaque ferax est incolas agricultores habet montana uero milites nutrit magna ex parte Sagittarios: &cum multa sit multum exercitum emit tit, Vnde cum rex eorum potentiam maximam habeat: non patitur Parthorum regi obtemperare: quemadmo dum: alii eodem modo se erga Macedonas habebant: qui postmodum Syriae imperauerunt. Antiochum quidem magnum eum qui Beli templum spoliare conatus est: finitimi barbari ex sese adorti interemerunt. Parthus ex his quae illi euenerant edoctus: &tempore post audiens templa esse apud eos opulenta: uidensque minime obtemperantes: ui magna inuasit: &Palladis templum ac Dianae: quod Azara dicitur coepit. x. millibus talentorum ablatis. Capta est etiam prope flumen Hedyphontem: Seleucia magna ciuitas: quae prius Soloce uocabatur. Tres sunt in eam regionem aptiores ingressus: ex media quidem &locis zagro u cinis: per Massabaticam: ex Susia per gabiana. Gabiana &Massabatica elymeorum sunt prouintiae. Terti us ingressus est ex Persia: est etiam Cyrbiana elymeorum prouintia. Is finitimi sunt Sagapheni: &Silaceni par ui sane principatus. Atque hae sunt gentes: quae orientem uersus ultra Babyloniam habitant. Ad septentrionem mediam diximus &harmeniam. Atque occidentem est adiabena.