Latin
538.9 to 538.12
Strabo, Strabo de situ orbis 538.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
In babylonia etiam bitumen multum innascitur: de quo Eratosthenes dicit: liquidum: quod naphtham uocant in Susiano agro nasci aridum uero quod congelascere potest: In babylonio cuius fons est prope ipsum naphtham. Hoc autem inundante ex liquefactione niuium: &ipse augetur: &effusionem in fluuium facit. Hic glebae maximae concreantur ad aedificia idoneae: quae ex coctilibus lateribus fiunt. Sunt qui liquidum etiam in agro babylonio innasci dicant. De arido quidem dictum est: quod praeserti ad aedificia ualet: di cunt etiam nauigia contexi: quae bitumine illita constipentur. At liquidum quod naphtham uocant admira bilem quandam naturam habet. Nam igni admotum eum corripit &si corpus eo illitum igni admoueris: de flagrat: nec aqua ullo pacto extingui potest: sed magis ardet nisi ualde multam superifunderis. Ceno &aceto &alumine &uisco oppaessum extinguitur. Vnde Alexandrum tradunt: expientiae gra puero cuidam in balneo Naphtham inspersisse: ac lucernam admouisse ut ppe puer totus deflagraret: nisi circunstan tes multa aqua flammas euincissent: ac puerum seruassent. Possidonius dicit ex fontibus naphthae Ba bylonii quosdam nigrum naphtham: quosdam album producere: atque ex iis alios esse liquidi sulphuris: eos scili cet qui album naphtham habent quam &flammam arripiant. Eos uero qui nigri bituminis sint liquidos esse &pro oleo in lucernis uti. Babylon olim Assyriae fuit metropolis nunc Seleucia est: quae ad Tigrim: dicitur prope eam uicus maximus est nomine Ctesiphon: in quo Parthorum reges hyemabant: Seleuciae par centes: nea Scythica &militari natione opprimerentur. Hic uicus ciuitatis potentiam ac magnitudinem habet adeo ut Parthorum multitudinem &apparatum omnem recipiat ac uenalia &necessaria artificia illis suppeditet. ,In eo Parthorum reges inihyeme propter aeris temperiem degere solent: aestatem uero in hyrcaniam &ecbatanis agunt: propter ea quae antiquam fama obtinet: &quemadmodum Babyloniam regionem uocamus: sic indigenas Babylonis dicimus non ab urbe sed a regione: A Seleucia uero nequaqui &si illic sint: ut diogenem philosophum stoicum. Est autem artemita insignis ciuitas quingentis stadiis a seleucia distans plurimum adoriente exposita: quemadmodum sitacena.