Latin
545.1 to 545.5
Strabo, Strabo de situ orbis 545.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
dium merebat. Ex hac urbe est Possidonius stoicus: uir philosophorum nostri temporis erudissimus Apamiensium regioni ad auroram finitima est Philarchorum arabum ea quae parapotamia dicitur: &chalfidica a Marsya monte descendens: &tota ea: quae Apamiensibus ad austrum iacet: hominum ma gna ex parte Scenetarum: qui Mesopotamiae Nomadibus sunt persimiles. Nam quo Syris magis magisque appropinquant eo mitiores sunt: &minus arabes &Scenetae: &ordinatiores principatus habent: quem admodum Sampsicerani Arethusa: &quae gambari est &themella: &aliae huiusmodi: atque Seleucensis quidem mediterranea est huiusmodi. reliqua uero praeternauigatio a Laodicea incipiens sic se habet, Nam haec oppida laodiceae appropinquant: Possidium Heraclium &Gabala: deinde antiqua Aradiorum regio: Paltus Balanea &Caranus: Aradiorum portus. Postea enhydra &Marathus antiqua phoenicum ciui tas: nunc diruta. Regionem uero aradii tenent: deinceps est Teximira. His continua est orthosias &eleutherus amnis: quem quidem Seleutidis terminum faciunt: phoeniciam &Caelosyriam uersus In fronte iu gosae cuiusdam &importuosae orae Aradiis iacet: inter eius portum scilicet atque Marathum distans a terra stadiis. xx. Ea est petra quaedam: a mari circumfusa septem fere stadiorum ambitu habitationibus plena: tanta hominum multitudine: ut adhuc domus multis tabulatis sublimes inhabitent: opus (ut ferunt) quorundam ex Sydone profugorum. Aquarum copiam partim ex cisternis habent: partim ex transmarina regione. In bello autem paulo ante urbem aquarum mittunt. Nam abundantis aquae fontem in medio freto habent: in quem cupa quaedam extorquetur a Scapha aquaria demissa plumbea ore lato: in angustum fundum coacta: fundum mediocre foramen habet: quo fistula exchorio siue utriculum dicere malumus: astricta est: quae aquam ex fonte per cupam exhaurit. Prima itaque aqua quae exhauritur salsa est: expectantes uero purae &dulcis aquae cursum in uasis ad id paratis excipiunt: atque in urbem deferunt. Olim aradii per sese reges habebant: ut caetere phoenicum ciuitates: postea partim parsem: partim Macedones: partim Romani in hunc ordinem redegerunt. Aradii itaque cum caetera phoeniciam syriacis regibus ut amicis obtemperabant: postea duobus fratribus dissidentibus Callinico Seleuco: &Antiocho: qui Hierax cognominatus est: callinico adhae rentes in has conditiones conuenerunt: ut ad se ex regno confugientes recipere liceret: nec tradere inuitos: sed nec etiam quicquam iniussu regis enauigare permittere: quibus ex rebus amplissimae eis diuiriae contige runt. Confugiebant. n.