Latin
545.6 to 545.9
Strabo, Strabo de situ orbis 545.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
ad eos non quicumque: sed hi praecipue quibus grandia credita erant: &qui de rebus maximis extimiscebant: qui suscepti benefium ab illis: ac salutem recognoscebant: simulque gratiam referebant tum praesertim: quum in patriam reuertissent: qua ex re multum ulterioris regionis adepti sunt: &nunc partem maximam tenent: &ante omnes beniuolam: cui felicitari: &prouidentiam addiderunt: &studium circa rem naualem &quum uiderent uicinos cilicas piraticam exercere: nunquam cum eis in eo studio communicare uoluerunt, Post Orthosiam &eleutherum est Tripolis: quae nomen a re ipsa accepit: tres, murbes habent: Tyrum Sidonem &Aradum. Tripoli continua est ea: quae dei facies appellatur: in quae libanus mons desinit: Inter haec est locus quidam nomine Trieris. Hi duo montes sunt: qui eum faciunt: qui concauus angulus dicitur: quasi inter sese pares: Libanus &Antilibanus paulo ultra mare incipientes. Libanus ultra tripolitanum mare cir ca dei faciem. Antilibanus ultra mare Sidonium desinunt ad Arabiae montes: qui sunt ultra damascum &eos qui ibi Trachani dicuntur: in alios quosdam fructiferos colles. In medio concauum campum relinquunt. Cuius lantitudo mari proxima est: stadiorum, cc. longitudo a mari in mediterraneam dupla. Irrigatur autem a flumini bus per regionem foecundam &omnia ferentem delabentibus: praesertim a lordane lacum habent qui aromaticum iuncum &Calamum fert: habet etiam paludes lacus quidam gennesareticus uocatur: gignit etiam balsamum. Inter caetera flumina Chrysorroas ab urbe ®ione damascenorum incipiens: totus fere in diriuationes consumitur: multa. n. loca &reposita irrigat, Lycum &lordanem mercibus nauigant: praesertim Aradii pars camporum prima a mari macras uocatur: ¯a campus in quo possidonius sncribit uisum fuisse serpentem mortuum iugeri londitudine: crassitudine tanta: ut equites ex ultraque parte astantes se inuicem intueri non possent: hiatu autem tanto: ut hominem equo insidientem recepit. Exuuiarum squamam quamlibet: clipeo maiorem. Post macram est massyas habens montana quaedam in quibus est chalcis tanquam massyae arx: eius initium est laodicea: quae apud libanum est.