Latin
545.10 to 545.12
Strabo, Strabo de situ orbis 545.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Montanam regionem Iturei &arabes habent: malefici omnes qui uero campos habitant agriculturam exercent: &ab illis laesi saepe alieno indigent auxilio receptacula munitissima habent: quem admodum qui libanum incolunt. In monte quidem Sinam &borama: &alias huiusmodi munitiones. Inferius uero bostra: &gigartum: &speluncas ad mare sitas: &castellum in dei faciem impositum: quae omnia pompe ius euertit: &ab his Byblum &Barutum excurrebat: quae inter Sidonem ac dei faciem iacent: Byblus est C nirae regia: in qua Adonidis templa sunt: eam tyranno oppressam pompeius liberauit: illo securi percus so. Sita est autem in excelso quodam loco non procul a mari. Post hanc est Adonis fluuius: &monos Climax: &autem qua byblus postea lycus fluuius &barutus a Triphone diruta: nunc uero a Romanis instaura ta: duas legiones suscipit ibi ab Agrippa collocatas multa regione massyae adiecta: usque ad orontis ex ortum qui prope libanum est: &uiridarium: &aegyptium murum apamiensi agro proximum. Atque haec quidem ad mare: sunt: ultra massvam montem primum ea quae regia conuallis: dicitur: &Damascenus ager ualde laudatus. Damascus urbs est insignis omnium fere nobilissima: quae in ea sunt regione perse uicina. VItra eam sunt quo qui Trachones appellantur: postea arabiam &ituream uersus: sunt montes asperi: &altis speluncis insignes quarum una quattuor hominum milia recipit in excursionibus: quae undique damascenis fiunt. Ac frequentius quidem barbari infelicis Arabiae mercatores grassantur: quae res nunc minus sit: pro pter zenodoti latronis euersionem: &Romanorum iustitiam: &militum praesidium: qui in Syria aluntur.