Latin
546.5 to 546.8
Strabo, Strabo de situ orbis 546.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sidoni multarum atque optimarum artium magistri phibentur: quod etiam poeta declarat: Ad haec optimi circa Astronomia &Arithmeticam philosophi: qui a computatione &nocturna nauigatione initium habuere: utrunque . n mercatorium &nauale est: quemadmodum aegyptiorum inuentum geometria phibetur: ab agrorum dimensione: quam faciunt quum nilus auctus terminos confundit: quae ratio ab aegyptiis ad graecos emanasse creditur: a phoenicibus uero Astronomia &Arithmetica. Nunc quoque &omnis reliquae philosophiae copia maxima: ab his ciuitatibus sumi potest. Ac (si possidonio credendum est) antiquum de Atomis dogma Mochi est hominis Sidonii: qui ante troianas res fuit. Sed omissis antiquis nostro tempore ex Sidone philosoph illustres fuere: Bethus: cum quo nos Aristotelica philosophati sumus. Item Diodorus eius frater. Ex ty ro fuit Antipater: &paulo ante nos Apollonius: qui librorum &philosophorum a Zenone profectorum: tabu lam aedidit. Distat tyrus a Sydone non plus quam, costadiis, inter eas est oppidum nomine Auium ciuitas: postea apud tyrum annis elabitur. Post tyrum est antiqua tyrus, xxxistadiis distans, Postea Ptolemais magnac uitas: quam prius Acam nominabant. Ea persae receptaculo contra aegyptios utebantur Inter hanc &tyrum est littus aggerosum: quod uitariam arenam fert: quam dicunt hoc in loco non fundi: quum uero Sidonem delata sit: fulionem recipere. Sunt qui dicant Sidonios uitrariam arenam habere: susioni aptam: quidam autem omnen ubique fundi. Ego a uitrariis Alexandriae audiui quandam terram uitrariam esse: in aegypto sine qua sumptuc sa quaedam: &multorum colorum opera perfici nequirent: quemadmodum &alia aliis misturis indigent. Ac ro mae multa: &ad colores &ad operum facilitatem inueniri: quemadmodum in iis quae Chrystallina uidentur: ubi &aerenum Catinum cum operculo emere est. Tradunt mirum quendam casum: &ex iis quae raro contin gunt in littore accidisse: inter tyrum ac prolemaidem. Nam quo tpare ptolemaici proelium cum Sarpedone im peratore gerunt: hoc in loco fugam insigni facta: pelagi affluxus inundationi similis fugientes obruit: atque alios in pelagus rapuit &assumpsit: alios in locis concauis mortuos reliquit. Sed quum iterum refluxus suc cessisse: corpora detexit: atque ostendit inter pisces mortuos promiscue iacetia.