Latin
546.9 to 546.12
Strabo, Strabo de situ orbis 546.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Talia circa Casium apud Aegyptum contingunt ubi terram contractu quodam celeri: atque simplici in alteram partem transfertur &decidit: ut pars eius in sublime eleuata mare impellat: pars deorsum subsidat: qua conuersa rursum locus pristinam sedem acipiat: atque nonnunquam permutatio quaedam fit: nonnunquam uero minime: qui motus quibusdam fortasse circuit bus innexi continentur: nomini incognitis. Scilicet &haec de Nili excrescentiis dicuntur: diuerso modo factis &incertum ordinem habentibus. Post Acam est Stratonis turris: quae stationem habet. Inter has est Car melus mons &praeter oppidorum nomina nihil aliud: ut Sycaminorum ciuitas: &bubulcorum &crocodelo rum ciuitas: &huiusmodi alia, Postea est ingens silua: postea lope iuxta quam aegypti ora myrum in modum fle ctitur ad aquilonem: prius ad orientem extensa. Hoc in loco nonnulli Andromedam ceto expositam fabulis tradide re. Nam locus satis aeditus est: unde dicunt ab eo hierosolyma conspici ludaeorum metropolim. Atqui &lu dei portu hoc utuntur: usque ad mare descendentes. Sed portus latronum scilicet receptatula sunt: horum fue re &Silua &Carmelus Atqui locus hic adeo hominbus abundauit: ut ex lamina proximo uico &circum uicinis habitationibus. xl. hominum millia armarentur. Hinc in Casium qui pelusio proximus est: sunt pauloplura. x. millibus stadiorum: &alia, cec. Pelusium usque. Inter haec est gadaris: quam Iudaei sibi uendicaue runt: postea Azotus &Ascalon. lannia Azoto &Ascalone distat, cofere stadiis: Ascalonensium regio prae cipue caepas fert oppidum sane non magnum est. Hinc Antiochus philosophus fuit pauloante nos: Ex ga daribus fuit Philodemus epicurus &Meleager: &Memippus cognomento Spudogeloeus: &Theodo rus orator: qui aetate nostra uiguit. Postea est gazeorum portus: &paulo ulterius ad septem stadia ciuitas quae olim illustris fuit: ab Alexandro autem euersa non habitatur: ex hoc loco dicitur esse mille &cc.