Latin
552.9 to 552.12
Strabo, Strabo de situ orbis 552.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
node parte septentrionali ad deserta: quae inter foelicem Arabiam &Coelosyrios &ludaeos est: usque ad Arabici sinus recessum: quod ab heroum urbe: quae est ad Nilum: recessus arabici sinus: Naba team petram uersus usque babylonem: stadia sunt, v. milia: &sexcenta. Ac tota quidem ad aestiuales ortus est: per adiacentes Arabum gentes nabateos scilicet chauloteos: &Agreos ultra quos &soelix Arabia: ad xii. millia stadiorum ad austrum exposita usque in Athlanticum pelagus. Incolunt eam primi post Syros: &Iundaeos: homines agricultores. Post hos region est arenosa &sterilis: quae palmas haber multas &Acantos &myticam: &fossiles aquas: quemadmodum gedrosia: eam arabes scenetae Camelorum pastores habitant. Vitima uero Austrum uersus contra aethiopiam assurgentia aestiuis hymbribus tanguntur &bis seruntur: quem admodum India: habent etiam fluminaquae in campos &lacus absumuntur &cum caeterorum frunctuum: rum etiam linificii abundantia est: pecorum quoque omnium copia exceptis equis: mulis: &porcis. Auium etiam omnium praeter anseres &gallinas. Ac ultima quidem regio de qua ante diximus: a quattuor maximis nationi pus inhabitatur. A mineis: qui in parte sunt: rubrum uersus maxima eorum ciuitas Carna. Hos sequuntur Sabaei: quorm metropolis est mariaba. Tertii sunt Cattabanenses: qui ad angustias: &Arabici sinus transitum descen dunt. Eorum regio dicitur Tamana. Ad orientem in primis sunt Charthanotitae urbem Chabatanum habentes: ea rum quaeque sub suo principe est &foelices sunt &optimas templorum ac regiarum constructuras habent: domicilia uero lignorum compage aegyptiacis similia: &plus regionis occupant: quattuor praefecturae: quas nomos uocant: quam aegyptiacum delta succedit. apud eos in regno: non filius patri: sed qui primus e no bili genere post constitutum regem nascitur. Nam simulac aliquis in imperio constitutus est: omnes nobilium uirorum uxores pregnantes conscribuntur: &custodes apponuntur: qui obseruent quae prima peperit. Nam eius filius ex lege assumitur: &ad regni successionem regaliter educatur. Cartabania thus gignit. Chatramoriti ca myrram &tum haec: tum alia aromata mercatoribus praeponuntur: qui ad eos ex elanis meneam ueniunt in diebus. Ixx. Elana urbs est in altero recessu Arabici sinus: qui apud gazam est nomine Elaniticus: quemadmodum iam diximus. Gabei in Chatramotiticam in diebus. xi. proficiscuntur.