Latin
553.1 to 553.4
Strabo, Strabo de situ orbis 553.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Arabici sinus latus quod secus Arabiam est: ab elanitico recessu incipiendo (ut alexander &Anaxicrates scripserunt) . xiiiim illia stadio rum comphendit: quemadmodum saepe dictum est, quod uero Troglidyticam uersus est in dextra parte na uigantibus ab Heroum urbe usque ad elephantum uenationem: &Ptolemaidem: stadiorum. ix. millia ad meridiem &paululum ad orientem. Hinc usque ad angustias circiter quattuor millia: &quingenta magis ad orientem. Angustiae aethiopiam uersus a promontorio fiunt quod dira nominatur: &oppidum eodem nomine: quae loca ab Ichthyophagis habitantur. Dicunt hoc in loco sesostris aegyptii columnam esse quae sacris litteris transitum eius significet. Is . niprius uidetur aethiopiam Troglodyticamque subegisse: postea in Arabiam transgres sus: Inde Asiam omnem permeauit: quapropter multis in locis Sonsestris uallum appellatur: &aegyptiorum deorum templa inueniuntur ab eo constructa. Angustiae dirae proximae, in lx, stadia contrahuntur, nunc ue ro non hae dicuntur angustiae: sed ulterius nauiganti: ubi traiectus est inter continentes, ccifere stadiorum Ac sex quidem insulae inter se continue transitum implentes: ualde angustas nauigationes reliquunt per quas merces ultrocitroque ratibus transuectantur: atque has angustias uocant: post insulas deinceps in si num se inferenti est nauigatio secus Miriferam regionem ad meridiem atque auroram: usque ad eam quae cina momum fert ad. V. milia stadiorum. Vitra hanc negant quenquam hactenus profectum. Et in ora quidem urbes esse: non tamen multas. In mediterranea uero multas: &optime habitatas. Ac de arabia quidem haec ab Eratosthene dicuntur. his ea sunt addenda: quae &alii ea de re tradiderunt Artemidorus scribit Arabicum promontorium dirae oppositum Acilam uocari. Circa Diram eos habitare qui glandes curti sunt. Tum ab Heorum urbe nauiganti iuxta troglodyticam philoteram esse a sorore secundi ptolemaei appella tam satyri opus qui ad Troglodyticam &elephantum uenationem perscrutandam missus est: deinde aliam urbem Arsionem: deinde calidarum aquarum exitus: quae amarae ac sallae ab Exielesa quadam petra in mare emittunt non procul mons quidem est: rubrica plenis in campo situs: deinde muris stationem &ueneris sta tionem: uocari autem portum magnum ingressu admodum flexuoso.