Latin
553.10 to 553.12
Strabo, Strabo de situ orbis 553.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Reginam habent sub qua est meroe: insula his locis uicina: &in nilo sita. Vitra meroen est alia quaedam insula in flumine non lange admodum: quam hi ipsi profugi inhabitant. Ameroe in hoc mare est iter dierum. xv. homini expe dito, Circa meroen Astaboras: &Astapas influunt. Haec flumina Rhizophaei accolunt: qui etiam Elij uocantur: propterea quod ex adiacente palude euulsis radicibus Massulas conficiunt: &ad solem coctis uescuntur. Haec loca leones alunt: qui sub canis exortum a maximis culitibus hinc expelluntur. Sunt etiam spermophagi non procul: qui deficientibus seminibus pomis nutriuntur: ea conficientes quemad modum Rhizophagi radices. Post eleam sunt Demetrii speculae: &cononis arae. In mediterranea ue ro maxima Indicarum arundinum multitudo nascitur. Ea coracii regio appellatur. Fuit etiam Ende ra quaedam interius gymnetarum hominum habitatio: qui arcu &arundineis sagittis praeustis utuntur. Hi frequentius feras ab arboribus sagittant: nonnunquam etiam a terra. Maxima est apud eos siluestrium boum multitudo ex horum &aliarum ferarum carnibus uitam trahunt. Quum uero nihil capiunt sicca co ria prunis assantur: iis pro cibo utuntur. Mos est apud eos sagittandi certamen adolescentulis praeponere. Post Cononiis aras est portus melius ultra quem est castellum: &uenationes plurimae, postea an tiphili portus supra quem sunt Creophagi glandes curti: &eorum mulieres iudaice excisae: supra os quasi ad meridiem sunt Cynamolgi: qui ab indigenis agrii appellantur. Comati &Barbati. Hi canes