Latin
553.5 to 553.9
Strabo, Strabo de situ orbis 553.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
In fronte insulas tres esse: duas oleis opa cas: alteram minus opacam: quae Meleagrides multas habeat: deinceps sinum qui immundus dicitur: &ipsum contra Thebaidem situm: quemadmodu muris stationem. Iinmundus iccirco quia occultis tautibus: &dor sis exasperatur: &flatibus qui frequenter tempestates cient. Hoc in loco Beronitem urbem in peniciore si num positam: post sinum est ophiades insula ab euentu rei appellata: uel quod rex eam a serpentibus libetauit: uel quod multi applicantes a serpentibus interficerentur &propter Topazia: Id autem est lapis pellucidus splen dore aureo refulgens: ut interdiu uideri non possit: usque adeo illustratur. Noctu uero uidetur ab iis: qeum colligunt. Nam signo aliquo imposito de diceffodiunt: aegypti reges maximam hominum multitudinem mer cede conductam: ad horum lapidum collectionem custodiamque collocauerunt. Post hanc insulam multae Ichthyophagorum &Nomadum nationes sunt postea sopitae deae portus: hunc principes quidam e maximis periculis seruati ab euntu rei sic nominauerunt: postea est maxima &orae &sinus mutatio. Nam praeternau gatio non amplius aspera est: sed quodammodo cum arabia coniungitur: ac pelagus humile est duorum fere passuum: &summa eius facies herbida musco &alga pellucens: quae plurimum in freto abundant: ubi an bores etiam sub aqua nascuntur. Fretum marinorum canum multitudinem fert. Postea sunt tauri duo quidem montes: qui a longe formam quandam ostendunt tauris similem, Postea est alius mons: qui Isidis tem plum habet sesostris opus: postea insula oleis consita mari circumalluta: post eam est Ptolemais apud elephi tum uenationem ab Eumede conditam cum in uenationem a philadelpho mitteretur clam cheronneso quadam &fossa &muro circundata: &cultu &obsequiis eorum amicicia conciliata: a quibus arcebatur. Intra hoc spatium emittit pars quaedam abrupta: a flumine astrabora, qui ex lacu ortum habens partem emittit, cum ea uero: quae maior est influit in Nilum: postea sunt insulae sex: Latomiae appellatae: postea est os: quod sabatticum dicitur. In mediterranea castellu est: a sucho conditum. Postea portus nomine Elea: &stratonis in sula, postea portus saba &elephantum uenatio ab eis dicta. Regio quae interior est Tenesis dicitur: eam aegyptii habent a Psammitiocho profugi &sebritae: id est aduenae appellantur.