Latin
556.1 to 556.5
Strabo, Strabo de situ orbis 556.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
maximos alunt: quibus Indicos boues uenantur: e uicina regione uenientes siue a feris pulsos: siue pascuorum inopia. Eorum aduentus est ab aestiuo solstitio usque ad mediam hyemem. Post antiphili portum est alius portus: nomine curtorum lucus &birinicae ciuitas sabaea: &sabae ciuitas maxima: postea eumerus lucus. Viterius est urbs Daraba: &elephantum uenatio: quae ad puteum nominatur: eam elephantophagi ha bitant: huiusmodi uenationem exercentes elephantorum gregem per siluam delatum ex arbore aliqua cernem tes: eum minime adoriuntur: sed ad eos qui pone gradiuntur clam accedentes: neruos incidunt: non nulli eos sagittis interficiunt serpentum felle tinctis. Sagittatio per homines tres perficitur: quorum duo arcum tenent: &ultra progrediuntur: tertius uero neruum tradit. Nonnulli arbores notant: quibus elephantes ac cumbere solent. Accedentes itaque ex altera parte truncum recidunt: cui cum bestia iheserit: pariter cum arbore ruit: cumque surgere nequeat: propterea quod crura continuum &inflexum os habeant ex arboribus desilientes illam obtruncant. Venatorems a Nomadibus immundi uocantur: supra hos sunt Strutophogi: gens non admodum magna: apud quos aues dicuntur esse ceruorum magnitudine: quae uolare non possunt sed celeriter currunt: quemadmodum struthocameli: nonnulli eas arcu uenantur: nonnulli pellibus strutho rum tecti: nam dextram manum pelle colli operiuntur: atque eam sic mouent: quemadmodum animalia collum Sinistra uero semen spargunt: e suspensa pere eductum: eo auem allicientes in conualles detrudunt: ubi uiri animal circunsistentes obtruncant: Atque hi huiusmodi auium pelles iduunt &substernunt. Cum aethiopes qui silli appellantur bellum gerunt: orygum cornibus pro armis utentes: his finitimi sunt qui tae teris nigriores sunt &minores: &uitae breuioris: Raronquaedragesimum transcendunt annum eorum carne iam in ferinam uersa uiuunt ex locustis quas uerni libes: ac zephyri uehementius flantes in ea loco compellunt. Eas hoc modo capiunt fumosam materiem in conuallibus iniicientes: &incedentes: tum illae parum uolent: obtenebratas &cadentes colligunt &admisto sale: ex eis massulas conficiunt: &utuntur Vltra hos est regio deserta: quae pascua larga habet ob scorpionum multitudinem derelicta: &aranea rum quae quadrimale appellantur. Haec animalia adeo aliquando affluxerunt: ut hominbus ex toto fugam facerent post eumenis portum usque in diram: &sex insularum angustias Ichthyophagi Creophagique habitant: &qui Curti appellantur: usque in mediterraneam.