Latin
556.6 to 556.9
Strabo, Strabo de situ orbis 556.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &aliae quaedam elephantum uenationes: &urbes ignobiles: &insulae ante marititimam oram pastores magna ex parte agricolae pauci apud nonnullos plu rimis, storax nascitur. Ichthyophagi in reflexu maris pisces colligunt: eosque in petras iacentes ad solem co quunt: postea exassant: spinas quidem aceruant carnem uero subigentes: massulas conficiunt rursumque ad solem positos edunt. Hyeme cum pisces legere non possint aceruatas spinas conterentes: massulas conii ciunt: &utuntur: recentes uero exugunt: nonnulli conchas: quae carnem habeant: hoc modo nutrium iis in fossam uel lacunam aliquam immissis: pisciculos in cibum iniiciunt. Atque in penuria peiscium utuntur. Sunt eis uaria piscium uiuaria in quibus seruantur. Nonnulli ex iis qui siccam oram incolunt. v. dierum iter cum to ta familia paeana canentes: aquatum ascendunt. Ibique proni proiecti more boum bibunt: quousque uen ter in tympanum intumescat: postea mare redeunt hi in speluntis habitant: uel tuguriis oleae frondibus contectis &trabibus ac tignis: ex ossibus ac spinis cetorum perfectis. Ac chelonophagi testudinum testis conteguntur: quae adeo magnae sunt: ut uel in eis nauigent: nonnulli ex alga mari eiecta ingentes &montosos cumulos facientes eos suffodiunt atque inhabitant: mortuos piscibus aedendos iaciunt: qui statim a fluctibus corripiuntur. Ex insulis tres sunt deinceps: quarum una testudium: alia phocarum: alia accipitrum dicitur. Tota ora palmeta &oliueta &laureta habet non modo quae intra angusti as est: sed etiam quae extra est magna ex parte. Est etiam insula quaedam Philippi contra quam immi net elephantum uenatio: quae pythanguli dicitur: deinde arsinoe ciuitas &portus: deinde dira: &ultra haec iacet Elephantum uenatio, post Diram deinceps est regio aromatifera &prima quae myrram fert: quae etiam Ichthyophagorum est &Creophagorum gignit etiam Persicum &aegyptiacum morum. Viterius est licha elephantum uenatio: multis in locis sunt pluumialium aquarum lacunae: quibus arefactis elephantes pro bosside ac dentibus puteos effodiunt: &aqua inueniunt.