Latin
557.5 to 557.9
Strabo, Strabo de situ orbis 557.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hyemem habent quum Etesiae flant: nam &hymbres habent: aestatem uero reliquum tempus nudi sunt: &pelliti &Scipiones gestant &sunt non so lum Curti sed etiam circuncisi nonnulli: quemadmodum aegyptii: aethiopes uero megabari clauas gerunt: ferreis modis ornatas utuntur etiam lanceis: &scutis ex corio confectis. Reliqui aethiopes arcu &lancea: non nunlli ex Troglodytis sepeliunt. Paliuri uirgis: mortui ceruicem cum pedibus alligantes: postea subito effe runt: laeti ac ridentes: quousque corporis aspectum occultent. Deinde imposito caprae cornu: abscenduntr Iter noctu peragunt: pecoribus masculis tintinabula e collo suspendunt: ut fere sonitu exterreantur. Ar cum &facibus contra feras utuntur. Inuigilant ad ignem gregis gratia: cantum quodam utentes, quum uero haec de Troglodytis ac uicinis aethiopibus dixit: reuertitur in Arabiam ac primo eos persequitur: qui arabicum sinum terminant: &troglodytis opponuntur: a posidio incipiens: dicit itaque hoc ultra elaniticum recessum iacere: Posidio uero continuum esse palmentum quoddam aquis abundans: &in magno honorem haberi: propterea quod tota circunstans regio aestuosa sit: &arida &umbrarum expers. Hic maxima palmarum copia est luco uir &uxor praesunt per genus constituti pellitiambo uictum ex palmis ducentes, dormiunt in tuguriis factis super arboribus propter ferarum multitudinem: postea est phocarum insula: a multitudine earum beluarum dicta: In proximo promontorium est: quod usque ad Arabum petram pertendit: q nabatei dicun tur &usque in palestinem in quam: &menei: &gerrei: &uicini omnes aromata conuehunt. Postea est alia orquae prius maranitarum dicebatur: quorum alii erant agricolae: alii tugurales nunc garindei: illos dolo intere merunt: nam eos adorti: dum festa quaedam quinquennia celebraret: non solum eos assumplerunt: sed etiam ingruentes in alios funditus omnes deleuere: postea est elaniticus sinus: &nabatea: populosa sane regio &pascuis abundans. Insulae quae in fronte sunt: ab hominbus tenentur: qui prrius detem agebant: postea ratibus prae dari coeperunt: eos qui in aegypto nauigabant: sed classe ingruente poenas dederunt: ab ea deleti: deinceps es campus aquis &arboribus plenus: &omni pecore abundans cum caetero: tum etiam carmelis &mulis siluestribus &ceruis &damis. Sunt etiam in eo leones &pardales &lupi plurimi. est insula quaeda in from te nomine dia, postea sinus quingentorum fere stadiorum a montibus circunclusus: cuius os ingressu difficile est.