Latin
557.1 to 557.4
Strabo, Strabo de situ orbis 557.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Artemidorus ulterius addit qui id animal de pastu cum elephante pugnet eum rictu subiens, ac uterum rescindens: nisi ab elephantis: probosci de uel dentibus anticipetur. In iis locis Camelopardales nascuntur: nullam cum pardalis similitudinem habentes. Coloris enim uarietate hinulo simillima est: uirgatis pilis distincto: posteriora quoque humi liora sunt anterioribus: ut a cauda sedere uideatur ad bouis altitudinem. Anteriora uero crura a cameli cruribus non superantur: collum rectum est: &in altum auectum: uerticem paulo sublimiorem Camelo habent unde perper hanc incommensurationem: nec tantam celeritatem habere eam puto: quantam dixit Artemidorus: qu eam excellentem fecit: at nec fera est: sed pecus. nullam enim prae se saeuitiam fert: gignuntur etiam ibi (ut ipse testatur) Spinges &Cynocephali: &Cepi qui faciem leonis reliquum corpus patherae magnitudinem Damae habent. Item ursi qui carnem edunt: nostros &magnitudine &celeritate longe exuperentes: co lore autem fului. Crocutas quoque (ut ille inquit) ex cane lupoque permistus est. Quae uero Metrodoru: Scepsius in libro de consuetudine dicit: fabulosa sunt &minime curanda. Artemidorus Draconum ma gnitudines refert tricenum cubitorum: qui tauros elephantosque cupiant: moderatus sane in his. Nam in dici ac Lybici dracones fabulosiores sunt super quibus haerba etiam innasci dicitur. Trogloditarum uita pastoralis est: ii multos tyramnnos habent: mulieres &filsi eis communes: nisi quae tyrannorum sunt: qui tyram ni uxorem corruperit oue mulctatur. Eorum mulieres diligenter sibi cerusam inducunt. Circum collum conchas contra fascinationes gestant. Viri de pascuis contendunt: primo se manibus impellentes: deinde lapidibu quod si uulnus fiat: tuc sagittis &gladiis res geritur: sed mulieres in medium prodeuntes: &praeces effundem tes: illos conciliant. Vescunntur carnibus &ossibus simul contusis: &in coriam inuolutis: &postea assatis Itemque modis aliis quos coci norunt. Cocos ipsi immundos uocant: quare non solum carnes &ossa: sed etiam conria commedunt: Vescuntur etiam sanguine admisto lactae: uulgus aquam bibit: in qua Paliurus sit imma defactus. Tyranni mulsum potant: melle e flore quodam expresso.