Latin
560.1 to 560.4
Strabo, Strabo de situ orbis 560.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
His proxima est felicissima Sabaeorum terra: quae maxi ma natio est. Apud hos thus &myrrha &cinamomum nascitur. In ora etiam balsamum &alia quaedam haerba ualde odorata: quamquam eius odor cito deperit: habent praeterea palmas odoratas &calamum. Serpen tes quoque palmares: colore puniceo usque ad ilia assilientes: quorum morsus scurabilis est, Homines propter maxima fructuum copiam ociosi segnesque uiuunt. In radicibus arborum cubant: &ex cis intidunt quae proxi mi suscipientes: protinus alter alteri consequenti tradunt: usque in Syriam atque Mesopotamiam. Ab odoribus autem stupefacti: bituminis suffitu &hirci barba: stuporem tollunt. Meriaba Sabaeorum urbs in monte ia cet arboribus pleno. Sub rege sunt qui iudiciorum ac caeterarum rerum potestatem habetur. Aliis uero regibus fas non est: aut subito eum turbae abdicant: idque ob causam quandam &tum ipse: tum sui in deliciis mulieribus uiuunt. Multitudinis pars agriculturam exercet: pars aromata mercatur: &indigena &aethiopi ca: nauigantes ad ea per angustias nauigiis ex corio confectis: &prosecto tanta sunt apud eos aromata ut pro fructibus &caetera combustibili materie: cinnamomo casia: caeterisque utantur. Apud sabaeos Larimnum nascitur: suffitu odoratissimum. Hi atque garrei ditissimi sunt ex mercatura supellectilem ex auro &argento multam habent uasa lectos: tripodas: crateras cum operculis: domosque sumptuosas: Nam &portae &pa rietes: &tecta ex ebore auro argento lapidibusque incrustatis sunt distincta: atque haec sunt quae ille de his dixit. Caetera uero partim refert quemadmopum Eratosthenes: partim &ab aliis historicis sumpta dicit enim quosdam putare mare rubrum esse: a colore per refectionem expresso: uel a sole quum supra uerti cem est: uel a montibus ex adustione rubentibus: nam utroque modo uerisimile est. Ctesiam uero gnidium historiae mandasse fontem quendam esse: qui aquam rubicundam ac minio plenam in mare emittit. Agathar chidem autem illius ciuem a boxo quodam accepta tradidisse: quod persa quidam: quum equorum armentum: a leena asilo tacta: usque ad mare agitaretur: atque inde in insulam quandam transmitteret: primus constructa rate in in sulam transierit: uidensque eam habitabilem: armetum rursum in persiam abegerit: ac missis in eam &in alias in sulas: &in maritimam oram colonis: pelagus de suo nomine appellarit.