Latin
560.5 to 560.8
Strabo, Strabo de situ orbis 560.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Alios uero perseifilium erythtam asse rere: qui in his locis imperarit. Sunt qui uelint ab arabici sinus angustiis: usque ad extremam cinnamomi terram esse stadiorum. v. milia non satis aperte: nec ad austrum nec ad orientem proditum est etiam smaragdum &beryllum in auri uena imnasci. Sunt quae apud arabes (ut Possidonius refert) sales odorati supra svriam Na batei ac sabaei felicem Arabiam incolunt. Hi saepe syriam excurrebant priusquae Romanorum esset: nunc &ipsi &syri Romanis parent. Nabateorum metropolis est ea: quae petra nominatur. Ea in loco alio quim aequo &plano iacet. In circuitu uero rupidibus ac praecipiciis mutato. Introrsum fontes &ad hortos: &aquaetionem uberrimos habente. Extra circuitum regio magna ex parte deserta est praesertim iudaeam uersus Hinc hiericuntem breuissimum iter est: trium dierum aut quaettuor. In palmetum uero, v. semper ibi aliquis e re gia stirpe regnat. Tum Rex ipse aliquem ex sodalibus: qui frater uocatur: curatorem habet: &iustissime omnia administrantur: unde &Antenodorus philosophus sodalis noster reuersus in patriam cum admira tione quadam narrabit: multos se tum ex Romanis: tum ex aliis peregrinis inuenisse: qui eo profecti essent ac pegrinos quidem saepe &inter se maximam agitantes. Recens Romanorum expeditio: quae nostro tpe duce Aelio gallo in Arabiam facta est permulta eius regionis peculiaria docet. Aelium augustus Cae sar in arabiam misit: quo eas gentes &loca partentaret: praeterea aethiopum montes &Troglodyticam aegy pto finitimam &uicinum iis Arabicum sinum qui pangustus sane arabes dirimit a Troglodvtis eo consilio scilicet ut uel eos sibi uolentes conciliaret: uel subigeret inuitos: Audiebat. n. ex omni tpore ditissimos esse qui &auro &argento &preciosis lapidibus aromata permutarent: &nihil in rebus extrinsecus accipiendis expenderent: aut enim se diuitibus amicis usurum sperabat: aut locupletes inimicos superaturum: permultumque eum nabateorum spes erexerat: qui cum amici essent: in omnibus se fauturos pollicebantur.