Latin
560.9 to 560.11
Strabo, Strabo de situ orbis 560.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
His fretuns gallus exercitum duxit: sed a Syleo nabateorum legato deceptus est: qui se iter monstraturum: &in omnibus fauturum pollicitus omnia insidiose fecit: nam nenc tutum iter: nec expeditam nauigationem exhibuit: sed per auia: &longos anfractus: &loca omnium indiga: &importuosa ducens: uel occultis cautibus: uel coenosis stagnis obiecit: sed praecipue maris affluxus: ac refluxus eos parturbauerunt: atque id maxime in initio erratum fuit: quod longa nauigia confluxerunt nullo nec presenti nec futuro nauali proelio. Nam nec terra ualde bellaces sunt Arabes sed caupones potius: ac mercatores nec etiam mari. Ille uero ad octoginta dicrota aedificauit: &triremes: &phaselos iuxta cleopatridem: quae antiquae nili fossae proxima est: &cum falli non putaret: fabricatus est. cac triginta nauigia: quae supellectilem ferrent: quibus nauigauit: ducens peditum Romanorum ex his qui in aegypto erant &sociorum circiter decem millia: quibus iudaei quingenti: &nabatei mil le cum Syleo erant. Tandem multa perpessus: quintodecimo die in Album uicum peruenit maximum nabateo rum emporium multis nauigiis amissis: quorum nonnulla cum ipsis hominbus nullo bello: sed ob nauigandi difficultatem periere. Id sylei improbitas fecit nauigantis terraestri itinere in album uicum exercitum duci posse: in quem ac etiam ulterius mercatores tanta camelorum &hominum multitudine tutum &copiosum iter ex petra in alteram petram peragunt ut nihil ab exercitu differant: quae iccirco eueniebant: quia rex Obodas nihil de conibus rebus praesertim bellicis sollicitus erat: quod omnibus Arabum regibus commune uirium est: Omnia enim sub Sylei legati potestate erant. Is omnia dolo struens quaerebat (ut ego quidem existimo) regionem peruidere: &urbes &gentes aliquas capere opera ro seque rerum dominum efficere.