Latin
561.5 to 561.8
Strabo, Strabo de situ orbis 561.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Iam duorum dierum itinere aberat ab aromatifera: ut ipse ex captiuis intelligebat: sex menses con triuit inaniter ductus: persensit tamen sero atque aspectu insidias deprehendit: dum per aliam uiam reuerte retur. Nam nonis castris Anagrana peruenit: ubi proelium commissum fuerat undecimus deinde ad vii pu teos a re ipsa sic nominatos. Hinc iam per loca pacata in uicum chalaa: post in alium nomine Malotham ad flumen positum: postea per deserta non multum aquae habentia: usque in uicum negram: qui sub oboda est &ad ma re iacet. ,In reditu totum iter in diebus. Ix. peregit in quo prius sex menses consumpserat. Hinc in muris stationem exercitum in diebus. xi traiecit: unde Coptu itur. Cum utilibus itaque copiis Alexandriam profectus est. Caeteros enim non bello: sed fame: labore: morbo: &itinerum difficultate amiserat. Nam vindunta xat in bello perierant: quamobrem nec multum haec expeditio profuit ad locorum cognitionem: non nihil tamen ad iuuit. Ad Syleus huius rei causa Romae poenas dedit: quanquam amicitiam simularet. Nam quum &ad hanc perfidiam alia facinora patrare conuictus esset: sicuri percussus est. Aromatiferam regionem in partes quattuor (ut antedictum est) diducunt ex aromatibus thus &myrrham ex arboribus esse dicunt. Casiam uero ex lacubus. Sunt qui dicant magnam eius partem ex India afferri. Thus optimum apud Persiam nasci: sed alia quadam diuisione totam felicem regionem in quimque regna pertiuntur: quorum aliud bellarores: &omnium propu gnatores habet. Aliud agricultores: a quibus frumentum ad alios importatur: aliud eos qui opificia &ar tes tractant, aliud myrrham fert: aliud uerothus. Eadem tamen &Casia &cinnamomum: &nardum ferunt. Artes ac studia ab alio in alium non transferuntur: se quique in patriis permanent institutis uinum magna ex parte ex palmulis conficitur: fratres honore filios antecedunt: quod natu grandiores sunt.