Latin
561.9 to 561.12
Strabo, Strabo de situ orbis 561.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Qui ex eadem gente sunt regnant: &caeteros magistratus obeunt quae possiderunt: omnibus cum sanguineis sunt communia: sed natu grandior dominus est. una omnibus uxor est: qui prior ingreditur posito ante lanuam baculo cum ea con greditur. nam in morem habent ut quisquis baculum gerat: ea tamen cum grandiore pernoctat quapropter omnes omnium sunt fratres: coeunt etiam cum matribus: adulter capite plectitur. Adulter uero ex alio genere est. Sed huiusmodi quiddam narratur regis cuiusdam filia mira pulchritudine: quum fratres. xv. haberet: qui omnes eam misere adamarent: &propterea alius post alium continue ad eam ingrederentur iam defessa rem huiusmo di machinatur: baculos facit baculis eorum psimiles: &quum quisque ab ea exiret continuo baculum aliquem similem ante ianuam ponebat: &paulo postalium considerans ne qui esset ingressurus: illi similem haberet quum itaque aliquando omnes in foro essent: unus ad portam accedens &baculum uidens putauit ex hoc aliquem intus cum ea esse ex eo autem quod fratres omnes in foro reliquisset: adulterum suspicatus est: currens ad patrem atque huc eum adducens conuictus est sororem falso criminari. Nabatei quidem continentes sunt: &rei parien dae: atque conseruandae intenti, quare qui opes suas imminuit: publice mulctatur: qui auget honore afficitr &cum pauci apud eos seruiant: frequentius consanguinei ministrant: uel alter alteri uel quisquis sibi ut etiam hic mos ab reges perueniat. Conuiuia faciunt per tredenos cuique conuiuio bini adsunt: qui musicam exercent. Rex in apparatu maximo multa continue conuiuia celebrat. nemo supra duodena pocula bibit: alio atque alio aureo poculo, &adeo rex popularis est: ut ad id: quod ipse sibi ministrat: etiam aliis ministret. Saepe etiam apud populum poenas dat: nonnunquam in eis uitam inquiritur: domus sunt ex lapide sum ptuoso. Vrbes sine moenibus: nam in pace degunt: regio omnium ferax: praeter oleum utuntur oleo Sesami no. oues sunt albae boues magni equos non habent: sed cameli implent eorum officium.