Latin
564.1 to 564.4
Strabo, Strabo de situ orbis 564.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uerisimilius scribit Possidonius paululum immutans: Sidonios atque Erembos: quod poeta sic nunc arabes uocauerit: quemadmodum ab ali is suo tempore uocabantur. Dicitur etiam has tres nationes continenter inter se positas: quandam inuicem cognationem ostendere ex eo quod proximis nominbus appellentur Harmenios. sarabes: &Etembos: &quemadmo dum existimandum est unam gentem in tres esse diuisam pro climatum diuersitatibus: quae sempe magis magisque immutantur: sic &nominbus pluribus uti pro uno nec sunt audiendi: qui Eremnos scribunt, Id enim maxie aethiopibus conuenit. Poeta etiam eos arimos uocat: quos Possidonius dicit esse accipiendos non in loco ullo syriae uel ciliciae: uel alius terrae: sed syriam ipsam. Nam arimei sunt: qui in ea ha bitant: &fortasse graeci eos arimeos: uelarimos uocabant. Nominum . n. mutationes permultae sunt: praesertim Barbarorum quemadmodum Dariacem Darium. Pharzirim uero ipsam paroesatim: Atargatam athara: quam etesias Derceto uocauit. Arabum opulentiae testis est alexander: qui eam (ut fama est) regiam efficere constituerat: postquae ex India rediisset: sed omnia eius consilia morte sunt euenrsa. Atque unum ex iis: quam ille moliebatur: erat si sponte fuisset receptus: sin minus: bellum expectarent. Nam cum eos uideret nec prius nec posterius legatos misisse: ut in superioribus dictum est: se ad bellum comparabat. Decimus septimus totam Aegyptum atque Libycum continet. Voniam in Arabia peragranda sinus eos complexi sumus: qui eam stringunt: ac peninsulam faciunt: Persicum. s. atque arabicum: Cum hoc etiam aegypti pars quaedam lustrata est: &aethiopiae troglodytica scilicet &sequentia usque ad extrema terrae: cinnamomum fert: nunc reliqua iis gentibus continua explicanda sunt: quae circa Nilum iacent. Post haec Libyam: quae totius geographiae reliqua est percurremus: sed prius Eratosthenes sen tentiae exponendae sunt. Is enim dicit Nilum ab arabico sinu occidentem uersus distare nouem millibus stadiorum. eumque circa hostia similem esse nam litterae resupinae iacenti: fluens enim ut ille inquit a meroe ad septentrionem: per duo millia fere &septingenta stadia: rursum conuertitur ad meridiem &hyemalem occasum: per tria millia fere &septingenta stadia: &quasi con tra meroen assurgens &multus in Libyam egressus: &flexum alium ad septentrionem efficiens: per quique millia &,coc. stadia defertur in magnum cataractem: paululum ad auroram conuersus: per mille uero &cc. in minorem cataractem: qui est Syenae proximus per vomillia &ecc. in mare.