Latin
564.5 to 564.8
Strabo, Strabo de situ orbis 564.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Influunt ieum duo flumina e lacubus quibusdam ab oriente delata: &meroen ingentem insulam complectuntur: quorum dicitur Astaboras: ad orientale latus fluens. Alterum astapus: quod nonnulli astosaba uocant. Astapum uero es se alium dicunt: qui e lacubus quibusdam à meridie fluat: atque hunc fere rectum nili corpus efficere: sed ab aestiuis hymbribus augeri. Supra astabore &Nili concursum stadiis septingentis Meroe urbem esse: eodem nomine quo iniulam. Item supra Meroem aliam insulam quam aegyptiorum exules habent: qui a Psammi ticho descriuerunt: ii sebritae id est aduenae nominantur: ®inam habent: quae regi Meroes paret. Quae ue ro infra Meroen sunt: secus Nilum ex utraque eius parte rubrum uersus: Megabari &Blemmies habitant aegy ptiis finitimi: &aethiopibus parentes: sencus mare autem Trogloditae: quorum qui Meroe proximi sunt uigintiunum,ue dierum itinere a Nilo distant. A sinistra uero cursus Nili habitant Nubae magna libyae gens a meroe incipientes usque ad Nili flexus nequaquam aethiopibus parentes: sed per sese in multa regna dispartiti. aegypti pars: quae secus mare est ab ore pelusiaco ad Canopicum est stadia tria millia &cccatque haec sunt quae ab Eratosthene dicuntur. Sed ulterius dicendum est: &prino quae ad aegyptum pertinent: ut a notioribus ad sequentia procedamus. Nilus enim quaedam huic regioni &sequenti &aethiopiae quae supra est: communia effecit eas irrigans dum erescit: &solum partem hanc habitabilem relinquens: quae ab inundatio nibus tegitur. Accliuem autem &aqua sublimiorem totam undique inhabitabilem: &proter eandem siccitatem dersertam praeterit. Sed nec omnem aethiopiam Nilus permeat: nec in rectum nec solus nec bene habitatam, Aegyptum uero &solus &totum &in rectum a minore cataractae supra Syenem &Elephantiam incipiens: qui sunt &aegypti &aethiopiae fines usque ad Nili hostia in mare emittentia. Enimuero aethiopes magna ex parte pastoralem ac inopem uitam degunt: tum propter soli tenuitatem &aeris item periem: tum propterea quod longe a nobis sepositi sunt: econtra aegyptii: nam &ciuilem &mitem ui tam degentes in locis notis habitant.