Latin
573.1 to 573.4
Strabo, Strabo de situ orbis 573.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Communem uero usum atque commoditatem uiolente. Canopica porta exeunti ad dextram est fossa quae lacui iungitur: &ca nopum fert: per lacum uero in magnum flumen, &canopum schediam nauigantur: ac primo eleusinam: quae hab tatio Alexandrinae &nicopoli proxima est: in ipsa canopica fossa imposita: quae mansiones habet &secessus quosdam secretos uiris: ac mulieribus suffiri uolentibus idoneos: quoddam canopicae luxuria initium paululum ab eleusine procedenti. Ad dexteram est fossa quae schediam deducit. Schedia quae tuor schoe nis distat ab Alexandria: quae habitatio urbi similis est: &nauale habet thalamiferorum nauigiorum: quibus principes in superiorem nauigant regionem. Hic etiam earum rerum uectigal exigitur: quae a superio re Alexandriae parte importantur: &exportantur: cuius gratia &ratis in flumine iuncta est: unde lo co nomen inditu est. Post fossam quae schestiam &canopum ducit est nauigatio secundum maritimam oram de ducta: quae a pharo asque ad canopicum hostium pertendit. Angustus . n. quidem tractus: inter pelagus atque fos sam extenditur: in quo est parua taposiris. Post Nicopolim ac zephyrium: quod promontorium Veneri arsiones sacellum habet, hoc in loco dicunt olim urbem thonam fuisse: eodem nomine quo rex: qui Menelaum &Helenam hospitio suscepit: unde de medicamentis helenae: sic poeta inquit. Quae polydamna dedit: toris carissima coniunx Canopus centum ac uiginti stadiis distat ab Alexandria: pedestri itinere uadentibus: dicta de nomine cano pi qui menelai classem gubernabat: &tibi mortuus est: In ea est Serapidis templum: &cultu &religiont excellens: ut etiam doctissimi uiri credant: &pro se uel pro aliis insomnia ibi captent. Sunt qui curas conscri bant quidam uero uirtutes eorum: quae ibi respondentur. Sed ante omnia ingens est eorum urba: qui ad solemnia per fossam ex Alexandria descendunt. Nam die ac nocte nauiculis plena est uirorum ac mulierum impudenter canentium ac saltantium cum omni dissolutione &iis praeterea, qui diuersoria habent fossae imposita ad huiusmodi relaxa tionem &celebritatem idonea: post canopum est heraclium: quod Herculis templum habet: postea est canop cum hostium: &ipsius delta initium.