Latin
573.5 to 573.7
Strabo, Strabo de situ orbis 573.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad dextram canopicae fossae: elaitica praefectura a fratre primi ptolemae appellata: &non mehercule ab heroe (ut quidam uolunt) e quibus est Artemidorus, Post canopicum hostium est Bolbiticum. Possea Sebeniticum &phatnicum: quod magnitudie tertium est: praeter prima duo: quibus delta terminatur. Nam nec procul a uertice scindi in parte ipsius delta interiore, Phanico uero coniungitur mendesium, postea taniticum &ultimum pelusiacum. Sut inter haec alia quaedam hostiola ignobiliora: falsa ho stiorum appellatione: habent. n. haec hostia ingressus non tamen aptos magis nauibus: sed scaphis propte rea quod breuia: ac paludes loca obtineant: sed praecipue canopico hostio utebantur: tanquam emporio: occlusis Alexandriae portubus (ut ante dictum est) Post bolbiticum. hostium arenosum quoddam: &humile pro montorium ualde expositum est: quod agni cornu appellatur. postea est persei specula: &milesiorum murus Nam milesii per Cyaxaris tempora: qui medorum Rex fuit. XXx. nauibus contra psammiticum nauigates: in Bol biticum hostium tenuerunt. Postea egressi dictum opus condiderunt. Tempore post in Saiticam praefecturam na uigantes: Inaris nauali proelio superatis: naucratim urbem non multo supra Schediam posuerunt. Post mile siorum opus in sebeniticum hostium procedenti sunt lacus: quorum alter Buticus: a Buto urbe nominatur. Iti Sebenitica ciuitas &sais: inferioris regionis metropolis. In hac mineruam colunt: in cuius templo psammitichi sepultura est. Circa butum hermopolis est. In insula buti est latonae oraculum. In mediterranea su pra sebeniticum &phatnicum hostium est Xomis insula: &ciuitas in sebenitica praefectura &Hermopolis &