Latin
577.5 to 577.8
Strabo, Strabo de situ orbis 577.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc in ea collocata est una ex tribus legionibus: quae aegyptum custo diunt. Ab hoc loco usque ad nilum: iugum quoddam descendit: per quod aqua rotis: &cochliis a flumi ne trahitur. c. &. l. hominibus captiuis continue operantibus, hinc Pyramides: quae apud memphim sunt: in ulteriore regione manifeste apparent, quae quidem propinque sunt: propinqua est etiam men phis aegyptiorum regia, tribus enim schoenis distata delte. Ea apidis templum habet: id idem est: quod osiris Ibi bos apis in septo quodam alitur, &ut diximus apud eos pro deo habetur. Albus frontem: &quasdam paruas corporis partes. Caetera uero niger: quibus signis iudicant qui sit ad successionem idoneus: alio uita functo. Ante id septum aula quaedam iacet: in qua est aliud septum matris eius. In ac aulam nonnunquam Apis emittitur, praesertim ut peregrinis ostendatur. Videtur. n. per fenestram quandam in septo &extra etiam si uelint ubi uero paululum lasciuerit: rursum in propriam mansionem: recipitur. Apidis templum: uulcanio adiacet: edis ac caeterarum rerum magnitudine sumptuose structo. In fronte Dromi Colossus iacet: ex in tegro lapide. In hoc Dromo taurorum certamina fieri solent: inter se dugnantium: quos nonnulli dedita opera ad hos ipsum aliunt: quemadmodum nonnulli equos. Nam diuisi inter se pugnam committunt qui uictor iudicatur: praemium habet. Memphi est ueneris phanum: quae graeca dea censetur, quidam lunae id di cunt. Est etiam serapium: in loco ualde arenoso: adeo ut areni cumuli a uentis exaggerentur. In iis spi ges erant: quarum aliae usque ad caput obrutae uidebantur aliae ex dimidio apparebant: obus ex rebus picu ium considerari potest: si ad templum eunti turbo incidisset. Vrbs magna est: &populosa &secunda post Alexandriam: mistis hominibus referta quieo commigrarunt. lacent lacus in fronte urbis: ®iarum: quae nunc dirutae sunt &desertae. Sitae erant in loco edito &usque ad inferiorem urbis partem descendebant: ubi la cus &lucus iungebatur. xl. stadiis ab urbe progredienti est monianum quoddam superctilium in quo stant multae Pyramides regum sepulturae. Earum tres eximie sunt: sed duae inter septem spectacula adnumerantur. Sigulae altitudine stadii figura quadrata altitudinem habentes paulo maiorem quolibet latere: &paulo altera altera maior.